{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 40","citation":"Newton, Optice 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/40.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"Ex quo apparet duas hasce Imagines nihil aliud fuisse, quam Lumina binorum Prismatum super chartam purpuream primo intermixta deinde autem inaequalibus suis Refractionibus in tertio Prisinate, per quod Charta inspiceretur, iterum separata. Illud etiam notatu erat dignissimum: Si Prismatum, quae erant ad fenestram, alterutrum, puta id quo Lumen violaceum in chartam projectum erat, ita circa Axem suum converteretur, ut colores singuli, Violaceus, Indicus, Caeruleus, Viridis, Flavus, Aureus & Rubeus, ab isto Prismate in Chartam ex ordine projicerentur; Imago violacea colorem suum congruenter immutabat, seque in Colorem Indicum, Caeruleum, Viridem, Flavum & Rubeum ordine convertebat; & pro eo ut Colorem suum mutabat, appropinquabat paulatim ad Imaginem rubeam ab altero Prismate projectam; donec, quum ipsa tandem rubea itidem evaderet, ambae in unum udinim plane conjungebantur. Adhaec, duos circulos chartaceos, parvo admodum intervallo inter se distantes, ita collocavi, ut in unum eorum, Lumen ex uno Prismate rubeum; & in alterum, Lumen ex altero Prismate caeruleum, incideret. Circuli isti, diametro Uncias singulas continebant: Et post eos, paries nigro panno obtectus erat; nequid Luminis inde reflecteretur, quo Experimentum posset interturbari. Circulos hoc modo illuminatos per Prisma inspexi ita collocatum, ut Refractio fieret versus eam partem, ubi circulus rubeus esset positus.","prev":{"citation":"Optice 39","label":"PROP. II. THEOR. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/39"},"next":{"citation":"Optice 41","label":"PROP. II. THEOR. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/41"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}