{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 48","citation":"Newton, Optice 48","ref":"48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/48.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"Merito igitur ejusdem esse generis ejusdemque naturae existimentur: & proinde Ambo consimili ratione sunt Composita. Verum simul ac primum Radii maxime Refrangibiles ex toto Reflecti caeperint, eoque pacto a Lumine Emergente MO separari; Id Lumen continuo Colorem suum immutat; albumque cum esset, jam dilutius fit primo & subflavum, deinde aureum, postea rubeum saturatius, & postremo penitus evanescit. Nam postquam Radii maxime Refrangibiles. qui Chartam ad P Colore purpureo infecerant, e Lumine MO totali Reflexione sublati sunt; reliqui Colores super charta ad R & T, permixti in Lumine MO, conficiunt jam in isto Radio colorem subflavum. Cum porro Radii caerulei & ex parte etiam virides, qui super charta inter P & R visi fuerant, sublati sunt; reliqui inter R & T, (hoc est, flavi, aurei, rubei, & viridium nonnulli,) permixti in Lumine MO, conficiunt jam in isto Radio Colorem aureum. Cum denique, reliquis omnibus Reflexione e Lumine MO sublatis, radii minime Refrangibiles, qui ad T colore rubeo saturatiori apparuerant, soli supersunt; horum radiorum jam idem plane Color est in Lumine MO, qui fuerat eorundem super charta in T: Quippe Refractio Prismatis HIK id solummodo effecerit, ut Radii diverse Refrangibiles a se invicem separarentur, nequaquam autem ut Colores ipsorum ullo modo mutarentur; id quod infra uberius comprobabitur. Quibus omnibus Observationibus tam prima Propositio, quam secunda, confirmatur. Scholium. Si hoc & superius Experimentum in unum conjungantur, adhibendo quartum Prisma VXY, quo Radius Reflexus MN refringatur ad tp; clarius adhuc sequetur id, quod erat inferendum. Etenim hoc pacto id Luminis Np, quod in quarto Prismate plus quam reliquum Lumen refringitur, clarius & illustrius tum efficietur, cum Lumen O P, quod in tertio Prismate HIK itidem maxime Refractum est, vanescet ad P.","prev":{"citation":"Optice 47","label":"47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/47"},"next":{"citation":"Optice 49","label":"49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/49"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}