{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 49","citation":"Newton, Optice 49","ref":"49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/49.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":406,"text":"Postea autem, cum Lumen minus Refractum OT vanescet ad T, Lumen minus Refractum N: similiter augebitur; dum Lumini magis Refracto, quod est ad p, nulla amplius adferatur accessio. Et sicut Radius trajectus MO, inter vanescendum semper eum Colorem habet, qui ex Colorum in Chartam PT incidentium permixtione oriri debeat: ita Radius Reflexus MN. semper eum Colorem habebit, qui oriri debeat ex illorum Colorum permixtione, qui incidant in chartam pt. Quando enim Radii maxime Refrangibiles e lumine trajecto MO totali Reflexione sublati sunt, indeque illud Lumen Coloris aurei evadit: nimia radiorum istorum exinde in Lumine Reflexo admixta proportio efficit, non modo ut Colores Violaceus, Indicus. & Caeruleus, qui sunt ad p, densiores clarioresque fiant; verum etiam ut Radius MN, amisso colore illo subflavo, qui est Solis Luminis color, alborem jam induat ad caeruleum accedentem: Qui tamen idem Radius subflavum suum Colorem iterum recuperet, simul ut reliquum Luminis Transmissi MOT itidem Reflectatur. Quoniam igitur in hac tanta Experimentorum varietate: Sive Lumen adhibeatur Reflexum; idque vel a Corporibus Naturalibus, ut in Experimentis primo & secundo, vel Specularibus, ut in nono: Sive Lumen adhibeatur Refractum; idque vel antequam Radii inaequaliter Refracti divergendo a se invicem separentur, amissaque ea qua erant Universi albitudine, suum jam Singuli colorem exhibeant, ut in quinto Experimento; vel postquam a se invicem separati sunt coloratique videntur, ut in sexto, septimo, & octavo: Sive Lumen adhibeatur Trajectum per Superficies inter se parallelas, quae suos ipsarum Effectus, quicunque ii sint, invicem retexant; ut in Experimento decimo: Quoniam, inquam, in hisce omnibus Experimentis, semper inveniuntur Radii, qui in iisdem Incidentiis super unum idemque Medium inaequaliter Refringantur; idque sine ulla Diffissione aut Dilatatione Radiorum singulorum, ullave Refractionum inaequalitate tali, quae possit Casu accidere; ut in Experimentis quinto & sexto probavimus: Et quoniam Radii, qui inter se Refrangibilitate differunt, secerni invicem & segregari possunt: idque vel Refractione, ut in tertio Experimento; vel Reflexione, ut in decimo; Tumque varia seorsum Radiorum genera, iisdem positis Incidentiis, inaequaliter Refringuntur; quique ante Separandum plus caeteris Refringebantur Radii, iidem plus etiam postea Refringuntur, ut in sexto & sequentibus Experimentis; Et, si Solis Lumen per tria plurave Prismata sibi invicem in transversum posita ex ordine Refringatur, qui radii in Primo Prismate plus quam reliqui refracti fuerint, iidem in caeteris quoque omnibus Prismatibus consimili proportione plus quam reliqui iterum refringentur; ut ex quinto Experimento liquet: Ex his, inquam, omnibus abunde apparet, Solis Lumen Heterogeneam esse Radiorum mixturam, quorum alii magis, alii minus Refrangibiles sint; idque certa aliqua ac constanti ratione: Quod erat mihi comprobandum.","prev":{"citation":"Optice 48","label":"48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/48"},"next":{"citation":"Optice 50","label":"PROP. III. THEOR. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/50"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}