{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 57","citation":"Newton, Optice 57","ref":"57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/57.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Quare Lumen a clariori latere imaginis a fi ubi Triangulorum Bases sitae sunt, erit quidem aliquantum Compositum; a latere obscuriori autem gm, plane Simplicissimum; & in omni parte imaginis inter ista latera, pro eo ut a latere obscuriori gm distet, magis minusve Compositum. Atque talem quidem Imaginem pt, ubi semel comparaveris; varia Experimenta capere licebit, vel in Clariori ac minus Simplici ipsius Lumine a latere a f, vel in Obscuriori ac Simpliciori Lumine a latere gm, ut libitum fuerit. Verum in hujusmodi Experimentis capiundis, id omnino agendum est, ut Cubiculum quam possit maxime tenebricosum fiat; nequid Luminis sese Imaginis p t Lumini extrinsecus admiscens, Compositum id reddat: Et praesertim, si Experimenta capiunda sunt in simpliciori isto Lumine, quod est a latere gm; Quod, cum debilius languidiusque sit, utique minorem proportionem habebit ad Lumen extrinsecus adveniens, & proinde admixtione istius Luminis magis interturbabitur Compositumque reddetur. Oportet etiam ut Lens sit bona, qualis in Conspicillis tubulatis adhiberi solet: Insuper ut Prisma sit Angulo largiori, puta, 70 graduum; beneque factum, ex Vitro bullis venulisque immuni, & Faciebus non, ut fit, convexis aliquantum aut concavis, sed accurate planis: Item ut summa cum cura perpolitum sit, quomodo Vitra ad Conspicilla tubulata poliuntur; non autem, uti vulgo fit, stanno usto solummodo leviter defrictum; quo, cum foraminum ab arena restantium margines detriti sint, Vitri Facies adhuc innumeris perparvis laevibusque prominentiis aliquantillum convexis undatim crispa manet.","prev":{"citation":"Optice 56","label":"PROP. III. THEOR. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/56"},"next":{"citation":"Optice 58","label":"PROP. III. THEOR. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/58"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}