{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 6","citation":"Newton, Optice 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/6.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Super perpendicularem CPigitur, demitto sinum Incidentiae AD: Et si radius reflexus, quis sit, quaeratur; produco A D ad B, ita ut DB sit aequalis isti AD; & duco CB: Quae linea CB, erit radius reflexus: Angulus enim Reflexionis BCP ejusque Sinus BD, aequales sunt Angulo & Sinui Incidentiae; uti, ex secundo Axiomate, fieri debet. Sin autem radius refractus, quis sit, quaeratur; produco AD ad H, ita ut DH ad AD eam proportionem habeat, quam habet Sinus Refractionis ad Sinum Incidentiae, hoc est, Rationem 3 ad 4. Tum Centro C, in Plano ACP & radio CA, descripto Circulo ABE; duco parallelam Perpendiculari CP Q lineam HE, quae secet circumferentiam in E: Et ducta CE, ista linea CE erit radius refractus. Si enim demittatur EF perpendicularis ad lineam PQ; ista linea EF, quoniam Angulus Refractionis est ECQ, erit Sinus Refractionis Radii CE. Qui sinus EF, aequalis est ipsi DH; & consequenter eam proportionem habet ad Sinum Incidentiae AD, quam habent 3 ad 4. Eodem modo si per Prisma vitreum (hoc est, vitrum duobus aequalibus & parallelis Triangulis ab extremitatibus suis terminatum, tribusque planis & bene politis compactum lateribus, quae tribus parallelis lineis a ternis angulis unius extremi ad ternos angulos alterius extremi pertingentibus interjunguntur,) si, inquam, Luminis per hujusmodi Prisma transmissi Refractio quaeratur: Sit ACB Planum, quo Prisma ea sui parte, Fig.","prev":{"citation":"Optice xix","label":"AXTOMATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/xix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/xix"},"next":{"citation":"Optice 7","label":"AXTOMATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/7"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}