{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 75","citation":"Newton, Optice 75","ref":"75","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/75","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/75.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Cum igitur porro observarem, interque se compararem, Colorem rubeum extremum qui Sensu percipi posset, & Caeruleum illum, quorum correcta distantia inter se esset 13 partes longitudinis rectilineorum imaginis laterum: Differentia intervallorum quibus Foci sui a Lente distarent, erat circiter Unciarum 31. Jam autem ut 7 ad 12, ita 31 ad 53. Cum observarem colorem rubeum extremum qui Sensu percipi posset, & Indicum illum, quorum correcta distantia inter se esset 4, sive; longitudinis rectilineorum imaginis laterum: Differentia intervallorum quibus Foci sui a Lente distarent, erat circiter Unciarum 35. Ut autem 2 ad 3, ita 35 ad 51. Cum observarem colorem rubeum extremum qui Sensu percipi posset, & Indicum illum saturatiorem, quorum correcta distantia inter se esset 1 sive; longitudinis rectilineorum imaginis laterum: Differentia intervallorum quibus Foci sui a Lente distarent, erat circiter 4 Unciarum. Ut autem 3 ad 4, ita 4 ad 55. Cum observarem colorem rubeum extremum qui Sensu percipi posset, & Violacei partem Indico proximam, quorum correcta distantia inter se esset28 sive 3 longitudinis rectilineorum imaginis laterum: Differentia intervallorum quibus Foci sui a Lente distarent erat circiter Unciarum 42. Ut autem 5 ad 6, ita 4/ ad 55. Interdum enim, cum Lens commodiori Situ ita esset collocata, ut Axis ejus ad Colorem caeruleum spectaret: caeteraque omnia commode essent comparata: sol etiam disjectis nubibus clarior colluceret: ipseque oculis propius admotis chartam, quae Linearum imagines Lente projectas exciperet, attentius intuerer: discernere poteram satis distincte Linearum istarum imagines, in Coloris etiam Violacei parte ea, quae Indico proxima esset; nonnunquam etiam ultra medium ipsum coloris violacei.","prev":{"citation":"Optice 74","label":"PROP. VII. THEOR. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/74"},"next":{"citation":"Optice 76","label":"PROP. VII. THEOR. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/76"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}