{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 81","citation":"Newton, Optice 81","ref":"81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/81.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Rerum igitur objectarum imagines collocandae sunt, non in Foco Radiorum mediocriter Refrangibilium, qui sunt in confinibus Viridis & Caerulei; sed in Foco eorum radiorum, qui inter Aureum colorem & Flavum interjacent; eo in loco ubi Color omnium lucidissimus est & fulgentissimus, hoc est, in colore flavo clarissimo, sive eo qui ad aureum propius quam viridem accedit. Atque horum quidem radiorum Refractione, (quorum Sinus Incidentiae & Refractionis in Vitro sunt ut 17 & 11,) dimetienda est Refractio Vitri & Crystalli ad usus Opticos. Ponamus itaque corporis objecti Imaginem in Foco horum Radiorum: Jamque omnes Radii Flavi & Aurei collecti erunt intra Circulum, cujus Diameter sit circiter 2 50ma pars Diametri aperturae Vitri. Quod si his addideris clariorem partem dimidiam Rubei, (eam scilicet quae aureo proxima est,) & clariorem partem dimidiam Viridis; eam scilicet quae flavo proxima est:) jamcirciter; partes Luminis horum duorum Colorum intra circulum ante dictum cadent, &2 partes extra eum cadent circumcirca; Quaeque luminis hujusce pars extra circulum cadet, ea per spatium fere altero tanto majus, quam quae intra cadet, diffundetur; ac proinde in toto, tribus fere tantis rarior erit facta. Ex reliqua autem parte dimidia Colorum Rubei & Viridis, (hoc est, ex Rubeo nunno saturatissimo & Viridi Saligneo,) circiter pars intra circulum praedictum cadet, & 2 extra; Quaeque hujus luminis pars extra circulum cadet, ea per spatium circiter quatuor aut quinque partibus majus, quam quae intra cadet, diffundetur; ac proinde hoc lumen in toto rarius erit, idque circiter viginti quinque partibus, quam totum Lumen intra circulum inclusum; Quinimo, ut verius dicam, Lumen hoc extra circulum, amplius triginta aut quadraginta partibus, quam id quod est circulo inclusum, rarius erit: quippe color rubeus extremus in fine coloratae Imaginis Prismate effictae, jam ante tenuis admodum & rarus fuerat; itemque Viridis saligneus rarior aliquanto quam Aureus ac Flavus.","prev":{"citation":"Optice 80","label":"PROP. VII. THEOR. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/80"},"next":{"citation":"Optice 82","label":"PROP. VII. THEOR. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/82"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}