{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice 84","citation":"Newton, Optice 84","ref":"84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/84.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Etenim Radiorum Errores, qui quidem e Sphaericis Vitrorum Objectivorum figuris oriantur, sunt ut Cubi aperturarum Vitrorum Objectivorum: Et exinde, quo Telescopia varia Longitudine Res objectas ita varie amplificent, ut tamen illae in singulis aeque distinctae appareant; aperturae Vitrorum Objectivorum, Potentiaeque Amplificandi, debent esse ut Cubi Radicum quadratarum Longitudinum Tuborum: Quod Experientiae non respondet. At Radiorum Errores ii, qui e diversa Refrangibilitate oriuntur, sunt ut ipsae aperturae Vitrorum Objectivorum: Et exinde, quo Telescopia varia Longitudine Res objectas jam ita varie amplificent, ut tamen illae in singulis aeque distincte appareant; aperturae, & Potentiae Amplificandi, debent esse ut ipsae Radices quadratae Longitudinum. Idque, ut bene notum est, experientiae respondet. Exempli gratia: Telescopium 64 Pedum in longitudinem, & cujus Apertura sit Unciarum 23, rem objectam circiter centies & vicies amplificatam, tamen aeque distinctam exhibet; ac Telescopium unius Pedis in Longitudinem, & cujus Apertura sit3 unius Unciae, eam quindecies exhibet amplificatam. Quod si jam Radii non essent diverse Refrangibiles; utique Conspicilla tubulata multo, quam adhuc descripsimus, perfectiora construi possent; componendo Vitra objectiva ex binis Vitris, inclusa intus aqua, conglutinatis. Sit A DFC Vitrum Objectivum, compositum ex duobus Vitris ABED & BEFC, ab exteriore sui parte AGD & CHF consimiliter convexis, & ab interiore sui parte BME & BNE consimiliter concavis: sitque aqua in Cavitatem BMEN conclusa. Porro sit Sinus Incidentiae e Vitro in Aerem, ut I ad R; ex Aqua autem in Aerem, ut K ad R; & consequenter e Vitro in Aquam, ut I ad K.","prev":{"citation":"Optice 83","label":"PROP. VII. THEOR. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/83"},"next":{"citation":"Optice 85","label":"PROP. VII. THEOR. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/85"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}