{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Optice iv","citation":"Newton, Optice iv","ref":"iv","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/iv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/iv","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/iv.md","author":{"name":"Newton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton"},"work":{"title":"Optice","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice","urn":null},"verse":false,"words":155,"text":"Annos circiter duodecim addita est, ad Theoriam perficiendam atque absolvendam; Exceptis Tertio Libro, & Propositione ultima Secundi, quae postea ex Chartulis dispersis sunt collecta. Ne controversiis me de hoc Argumento implicari paterer, distuli usque adhuc hunc Tractatum in lucem emittere; & distulissem usque, nisi me movisset tandem Amicorum Importunitas. Siquae aliae chartae super hac Materia, erepserunt injussu meo; imperfectae sunt eae, & forsitan ante scriptae, quàm omnia Experimenta hoc in Libro memorata cepissem, mihique ipsi, quae essent Refractionis Leges Colorumque componendorum Ratio, satis comprobassem. Edidi jam [Anglice] quae mihi de hoc Arcumento visum est emittere; & nolim ea, me insciente, in alium sermonem converti. Coronas Colorum, quae circum Solem & Lunam nonnunquam videntur, conatus sum quadantenus Explicare; Verum, inopia plurium Observationum, Materiam illam aliis penitius explorandam relinquo. Argumentum Tertii quoque Libri imperfectum dimisi; quia nec omnia ceperim Experimenta, quae, cum haec agerem, mecum statueram capere; nec, quae ceperam, omnia iteraverim, donec de singulis ipsorum Circumstantiis possem mihi ipsi facere satis.","prev":{"citation":"Optice iii","label":"iii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/iii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/iii"},"next":{"citation":"Optice v","label":"v","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/v"},"credit":{"text":"Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}