{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philosophia magnetica 167.1-3","citation":"Niccolò Cabeo, Philosophia magnetica 167.1-3","ref":"167.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/167.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/167.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/167.1.md","author":{"name":"Niccolò Cabeo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-cabeo"},"work":{"title":"Philosophia magnetica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Et haec est ratio à priori, cur, cum lignum non habeat vim accedendi ad lignum, aurum non accedat ad aurum, nec alia accedant ad sibi similia corpora, magnes tamen accedat ad magnetem conuenienti ratione, quia nimirum cum magnes, vt natura illi non deesset in necessarijs, debuerit habere vim se accommodandi conuenienter ad actionem telluris, quae actio vbique est, & in nullo loco illam euitare potest, & consequenter non potest sine hac facultate simpliciter suam qualitatem conseruare, & eum actio alterius magnetis sit eiusdem rationis cum actione telluris; habet etiam vim se accommodandi ad actionem alterius magnetis; ac proinde haec vis, quantum ego arbitror, non est illi data in gratiam alterius magnetis; quia in ordine ad illam non erat simpliciter necessaria ad conseruationem, sed est data in gratiam totius telluris, cuius actionem nunquam poterat euitare: quia tamen aliquando efficacior est actio alterius magnetis, quam telluris, relicta tellure ad magnetem se accommodat. Praeterea haec qualitas Magnetica est locatiua, & constitutiua totius globi in proprio situ, & collocatione, & sicuti vidimus alias qualitates locatiuas esse etiam motiuas suorum corporum, vt grauitas, & leuitas, ergo etiam haec debuit posse mouere suum corpus, & collocare in loco illi conueniente; & quia non est locatiua simpliciter, sed potius dispositiua, ideo debuit posse contorquere corpus, vt disponat ad proprium situm, & omnia corpora, quae talem habent qualitatem debent sic se conformare. vt autem hoc facilius obtineant datum est illis, vt se mutuo iuuent ad talem situationem, & hinc est illam qualitatem esse alteratiuam. mnilintimileu enuars ci1 Sed dices, quid sibi timent magnetica, si non sint in situ conformi ad actionem telluris, vel alterius magnetis, cum efficaciorem habeant vim actiuam, quam terra? Respondeo efficaciorem quidem habere vim actiuam in proximo, seu prope ad contactum; terram tamen propter sui ingentem molem longè maiorem habere sphaeram actiuitatis, & permanentem obstinatè actionem, maioremque resistentiam. Praeterea cum videamus posse validum, & ingentem magnetem immutare verticitatem alterius magnetis, si ille infirmus sit, & debilis, & pesseeius etiam qualitatem roborare; conficitur magneticam actionem in ipsum magnetem vim habere.","prev":{"citation":"Philosophia magnetica 166","label":"166","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/166"},"next":{"citation":"Philosophia magnetica 167.4-5","label":"167.4 to 167.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/167.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/167.4"},"credit":{"text":"Niccolò Cabeo, Philosophia magnetica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philosophia_magnetica","quality":"ocr"}}