{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philosophia magnetica 167.4-5","citation":"Niccolò Cabeo, Philosophia magnetica 167.4-5","ref":"167.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/167.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/167.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/167.4.md","author":{"name":"Niccolò Cabeo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-cabeo"},"work":{"title":"Philosophia magnetica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica","urn":null},"verse":false,"words":189,"text":"quod verò vnus magnes in alterum habeat vim agendi, patet; quia se inuicem trahunt, & vnus se ad alterum accommodat. id quod non facerent, nisi inuicem haberent vim actiuam. & quamuis non posset omnino illam qualitatem profligare primo impetu, necessario tamen non nihil lederet, & infirmaret: & vt gutta cauat lapidem non vi, sed saepe cadendo, ita tandem, si duraret illa positio, absumeretur qualitas magnetis. & hinc fit, quod alibi dicam, vt longè maximè conducat ad magnetis conseruationem, si in conuenienti situ ad to tum telluris globum conseruetur. adde quod est data vis haec, non solum ad simpliciter, sed ad commodè se conseruandum, ad quod habendum debet fugere etiam ab illa exigua vi telluris. De causa cur, magnes nunc ferrum attrahat, nunc repellat. Cap. XV. Actenus disputatum est praecedenti capite de causa, cur magnes magnetem sequatur, & instrumenta huius motus sunt exposita, & qua ratione cum magnetica conuersione in polos consentiat, & eodem à principio oriatur. Ex quo etiam conficitur non esse violentam actionem, sed naturalem sequelam, & fugam. Nunc demum deuoluitur quaestio ad illud, quod initio huius libri propositum fuerat, & quod videtur praecipuum in hac tractatione: quid scilicet causae sit, cur magnes nunc ferrum trahat, nunc repellat.","prev":{"citation":"Philosophia magnetica 167.1-3","label":"167.1 to 167.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/167.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/167.1"},"next":{"citation":"Philosophia magnetica 168","label":"168","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/168"},"credit":{"text":"Niccolò Cabeo, Philosophia magnetica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philosophia_magnetica","quality":"ocr"}}