{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philosophia magnetica 175","citation":"Niccolò Cabeo, Philosophia magnetica 175","ref":"175","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/175","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/175.md","author":{"name":"Niccolò Cabeo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-cabeo"},"work":{"title":"Philosophia magnetica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica","urn":null},"verse":false,"words":414,"text":"Debent ergo tales assumi voces, & in illo accipi sensu, qui possit etiam à vulgari ingenio percipi, ne duplicem cogamur habere sermonis vsum, quorum vno vtamur inter sapientes alio plebeculae sententias aperiamus. Quare, vt seruiamus debiliori parti, quia haec assurgere nequit, cum altera possit, si velit, se sponte demittere, melius fuit philosophi vti consilio, & loqui vt multi intelligunt, sentire vt pauci sapiunt. Quo posito, quis dicat inter vulgares homines, & non se timeat exsibilari, illam esse verè partem australem in magnete, quae conuertitur in septentrionem, illam septentrionalem, quae conuertitur in austrum? Damnaretur communi sensu, qui sic loque retur. Si placet ergo non discedamus à communibus vocibus, & demus hoc vsui loquendi, qui iam obtinuit, vt illa appelletur septentrionalis, quae in septentrionem dirigitur, australis, quae in austrum. qua etiam loquendi forma hactenus vsi sumus. Si tamen rem ipsam exquiris, eam sic habeto. Primo illud certum est non solum hactenus pluribus experimentis comprobatum, sed inferius libro 4. copiosius explicandum, similes partes in magnete, & magneticis corporibus hic apud nos semper se propulsare, & solum dissimiles se aduocare, & coniungere; hoc est, si sint duo magnetes, quorum vterque seorsum vnum ab altero suspendatur, & notetur vtriusque pars illa, quae conuertitur in septentrionem, si deinde ambo in suis cymbulis in eodem vase sinantur innatare, nunquam pars illa vnius, quae conuertebatur in septentrionem, coniungetur cum illa alterius magnetis, quae pariter in septentrionem dirigebatur; sed semper coniungitur cum illa, quae dirigebatur in austrem, neque de hoc potest esse dubitatio. Certum est secundo, quoties ferramenta ab aliquo magnete, vel magnetico corpore exestantur, semper ferri extremitatem, quae dirigitur ad magne ticum corpus, & illud tangit; vel tangere censetur, acquirere virtutem contrariae seu oppositae faciei, atque sit in parte magnetis, quam tangit, seu ad quam propius accedit: vt si pars magnetis tacta spectat septentrionem, idest dirigitur ex sua natura in septentrionem, pars ferri, quae tangit, acquirit vim dirigendi se absolutè in austrum, quoties eximatur extra vires magnetis tacti; vt si sit magnes A. B. & ponatur obelus, qui altero sui extremo tangat, vel propius accedat ad aliquod punctum in toto hemisphaerio ad B. pars, seu extremitas obeli C. quae magnetem tangit, acquiret vim contrariam, atque sit in magnete illo; vt si B. suspenso lapide conuertitur ad Austrum, pars C. suspenso obelo conuertetur in septentrionem, quoties erit extra vires illius magnetis A. B. Patet hoc primo experientia, ad quam nihil aliud requiritur, nisi vt suspendatur vtrumque, alrerum scorsum ab altero; deinde, quia si ponatur SGI natur in proximo corpus, quod sit iam magneticum, vt si in loco E. non ponatur obelus C. D.","prev":{"citation":"Philosophia magnetica 174.5-6","label":"174.5 to 174.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/174.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/174.5"},"next":{"citation":"Philosophia magnetica 176","label":"176","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/176"},"credit":{"text":"Niccolò Cabeo, Philosophia magnetica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philosophia_magnetica","quality":"ocr"}}