{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 116","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 116","ref":"116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/116.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Sub ea minor lingua, quae nulli oua generantium, opera eius gemina duabus interposite fistulis. Interior earum appellatur arteria ad pulmonem, atque cor pertinens, hanc operit in epulando epiglossis spiritu, ac uoce illac meante, ne si cibus, ac potus in alienum deerrauerit tramitem, torqueat. Altera exterior est, appellatur sane gula qua cibus, atque potus deuoratur Tendit haec ad stomachum inde ad uentrem. Sic quidem legendo uerba codicis putat plinii patronus uerum sensum plinio restituisse, neque uidet quantum adhuc ipsa uerba, ita correcta errorem contineant. Vt.n.illud taceam, quod etiam in aera, ac lolio plinii errori tribuimus, non decere plinium hominem latinissimum in eodem pene uersu eandem rem, modo latine, modo graece nominare. Alterum in his habetur erratum, et quidem maximum, quod etiam pliii patronus in sua anatomice posuit, adeo quod nullum ipse habet exi cusationis locum in eo errore, cui non modo in plinii emendatione uisus est consentire, sed praeterea etiam in suo opere proprio confirmauerit, in quo pariter ad plinii, uel pliniani codicis male a se emendati immitationem ex duabus fistulis arteriam, quidem ad cor, atque pulmonem pertinentem posuit interiorem, gulam uero qua cibus, et potus deuoratur exteriorem. Contra naturae positum, qui uiam uocis, ac spiritus fecit exteriorem, cibi autem, ac potus interiorem, quae res etiam in homine uiuo citra dissectionem potest dignosci, primo se gutture, unde uox alitus que procedit, se in parte anteriore colli representante. Hoc autem guttur Plinii patronum, non modo in emendatione pliniana, sed etiam in sua anatomice posuisse in parte posteriori indicant ipsius uerba libro tertio capite octauo eius operis in hunc modum scripta.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 115","label":"115","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/115"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 117","label":"117","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/117"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}