{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 129","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 129","ref":"129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/129.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Nam et plinius ipse in hoc, quem nunc examinamus loco, etiam quadrupedes quae oua pariunt, ut testudines, et crocodi los, inferiore gena coniuere asseuerat. Hunc, atque alios pli. locos in quibus ipse sibi ipsi uidetur manifestissime repugnare, uoluissem fuisse a pli nii patrono castigatos, ne post tot tantorumque uirorum in emendandis pli nii codicibus diligentiam, ipse idem opus denuo facere aggressus, aut Mineruae statuam reformare, ut mutaret soleas, aut Apellis picturam de integro pingere, ut una pauciores crepidarum suppleret ansas, frustra uideretur laborasse. Sed quo ipse plinium ciuem suum, quantum uis in Clientelam receptum, officio defraudauit, ego factus pro accusatore patronus, tum hoc in loco, tum etiam in reliquis, in quibus potuero bonae famam existimationis pli. tueri, haud quaquam grauabor impar tiri, ut omnes intelligant me in aliis, in quibus plini. repraehendi, non calumniandi gratia id egisse, sed studio propugnandae ueritatis, quam ut philosophum decet, puto etiam amicis in honore praeferendam. Si ergo nolumus plinium, uel sibi ipsi, uel etiam sensui repugnantia scri bere, oportet uerba illa de simiarum generibus ita Corrigere. Nam simiarum genera perfectam hominis similationem continent, facie, nar ribus, auribus, palpebris, quas solae quadrupedum in inferiore habent gena. Simiae.n, ut etiam testatur Aristoteles libro de historia anima lium secundo, cum ceterae quadrupedes inferioribus careant palpebris, uel (ut Theodorus transtulit) ciliis, quoniam per palpebras Plini us pilos intelligit, illos ut diximus, qui de genarum extremis oriuntur ipsae habent etiam in gena inferiore. Ego uero qui libenter quamcumque arri pio occasionem, pli. a contradictionibus uendicandi admoneor, alteram si milem a uerbis pli, uel potius codicis amouere contradictionem. Sem per enim fui ita animatus, ut libentius in codicem, quam in ipsum autorem, si modo possim, errores reiciam.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 128","label":"128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/128"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 130","label":"130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/130"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}