{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 132","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 132","ref":"132","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/132","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/132.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":376,"text":"Plinius etiam non multo inferius scribit ei membranae, quam graeci phrenas, et diaphragma uocant, latini septum appellant, quod tamen non membrana, sed musculus potius quidam est. ut sentit Galenus nobilissimus medicus, nullam in esse carnem, quod falsum esse pariter propriae naturae indicat ratio, cum musculus nihil aliud sit nisi caro neruis intertexta. Aristoteles autem ubi de hac hominis parte loquitur, libro scilicet de partibus animalium secundo, plane eam carnosam esse significat, ita scribens. Annectitur hoc septum, siue cinctus costis parte sui carnosiore, ualidioreque, media autem membranosiore. Ita enim ad robur, et praeten tum comodius est, contra calorem se efferentem, hoc ueluti sobolem esse Argumentum, ex his quae plerunque accidunt, dicitur. Vbi enim propter uicinitatem attraxerint humorem calidum, continuo mentis sen sum plane perturbant. Quare phrenes appellantur, quasi participes prudentiae sint. Atqui nullatenus participes sunt, sed propinquae sunt his quae uim obtinent illam huic, mentis mutationem aperiunt. Quamobrem tenues parte sui media sunt non modo de necessitate quod cum carnosae sint parte sui costis admota carnosiores esse necesse sit, uerum ut minus uaperis excipiant, nam si carne pleniore constarent, copiam uaporis, et haberent, et attraherent. Ex his Aristotelis uerbis septum, siue phrenas esse carnosas, licet parte sui media tenuiores sint, et minus carnis habeant, unicuique patere arbitror ex quibus etiam uerbis alter Plinii error manifestatur, qui huic eidem parti ait referri acceptam subtilitatem mentis hancque esse causam, cur nulla ei insit caro, cum tamen Aristoteles ipsam asserat nul lius esse rationis participem phrenas, tamen a graecis nominari, quo niam uicina sit his, quae uim obtinent illam. Cordi igitur secundum Aristotelem accepta refertur subtilitas mentis, ob uicinum uero situm septo, atque huic ipsi nomine tantum, quoniam a graecis phrenes nominantur. Illud quoque hac in parte lectores admonendos censeo, in uerbis nuper adductis nihil esse de Theodori trans latione immutatum nisi, quod uerbum illud ὑμενολέστερον, apud Aristotelem, nos membranosius latine diximus, hoc est naturae membranae proximius. Fidelior autem nobis haec uisa est interpretatio, ne si phrenas parte media constare membrana exiliore dixisse mus, quemadmodum transtulit Theodorus, Aristotelem sibi aperte contradicentem faceremus, qui totas phrenas probat ex necessitate esse carnosas, quod etiam ex sectionibus patet, licet parte sui costis admota sint carnosiores, ac paulo post ubi omnia uiscera membranis includi scribit talem esse docet membranarum naturam, ut carne penitus uacent.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 131","label":"131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/131"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 133","label":"133","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/133"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}