{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 139","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 139","ref":"139","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/139","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/139.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"prognosticorum, exponens uerba Hippocratis, quae in graeco codice, ita se habent Αἱ δὲ κυνάσκαι λεινόταται μὲν εἰσὶν καὶ τάχιστὰ ἀποκτείνσσιν ὁκόσαι μήτεὲν τῷ φάρύστι μὴ δʼ ἐνέκλην λον ποιεοῦσιν μήτʼ ἐν τῷ αὑρένι. Hoc est si latine dicere libeat. Anginae autem grauissimae sunt, et citissime perimunt quaecunque, neque in pharynge.i. faucibus, neque in ceruice, aliquid manifestum faciunt. Gale. inquam uerbum graecum pharyngi, quid hoc in loco significet, ita declarat. Per ceruicem collus intelligitur, per pharynga autem spacium illud, quod se oculis repraesentat, si ore aperto lingua prematur, in quo duo orifi cia continentur, alterum stomachi, alterum laryngis. Hoc est, si latine loqui uolumus, alterum gulae, alterum gutturis. Sic.n.haec uerba Theodorus uir graece, ac latine doctissimus, ubique in suis translationibus in terpretatur, sicuti et uerbum graecum pharynga dicit, latine fauces, quamuis Pli. summum gulae fauces uocari dicat, postremum stomachum, nos uero pharynga a graecis non summum gulae, sed locum ad quem, tam summum tracheae, quam etiam Isophagi peruenit, dicimus autore Ga leno nuncupari. Mouet autem me hic locus, qui soleo libentius contra ho mines Barbaros, quam latinos agere, praesertim uiuentes, et mihi amicos, quos non taxarem, nisi ipsi prius rupto amicitiae foedere me carpere an ticipassent, ut Auic. uel saltem eius expositorum errorem patefaciam, qui de his humani corporis partibus, de quibus nunc disputamus, in su is libris, aut commentationibus scribentes, uisi sunt ab Hippocrate, atque Gal. discordare. Auic. siquidem tertio sui canonis lib. sen nona, capite .i.de dispositionibus gutturis, haec uerba scribit. Per guttur intelligimus spacium in quo sunt meatus anhelitus, et cibi. In quibus uerbis mi hi uidetur Aui. idem quod Gal. uoluisse dicere, cum lib.iiii.de interio ribus scribit. Pharynga autem nomino interius oris spatius ad quod pertingit extremum gulae, ac gutturis. Solent.n.arabicae translationes pro uerbo pharynga apud graecos autores, guttur latinum habere, ut sane habet translatio arabica, lib. prognosticorum, loco a nobis superius allegato, ubi Hippocrates pharynga nominat, quamuis si proprie lo qui uelimus uerbum guttur non pharyngi, sed laryngi, idest parti extremae os uersus tracheae arteriae, quae pars extrema ad pharynga terminatur rectius accommodetur.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 138","label":"138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/138"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 140","label":"140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/140"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}