{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 145","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 145","ref":"145","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/145","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/145.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":371,"text":"At gurgulionem lacerti qui mouent duo sunt, et arabice dicti, magnage, quorum alter a dextris est positus, alter a sinistris, fuitque eorum necessitas, quo adiuuarent transglutionem, & uoces. Haec Alia bas. Auicenna autem capite, quod in sua expositione gentilis allegat, uolens guttur aliquando accipi pro corpore aggregante epigloitum, & meri, ita de eisdem sex musculis scribit, quorum quatuor ad tracheam arteriam a Galeno, ad iugulum autem ab aliabate, duo uero a galeno ad fauces, ab aliabate ad gurgulionem, communiter autem ad guttur ab Auicenna referuntur, quod fecit errare in sua expositione gen tilem. Auicenna inquam, ita & ipse scribit. Guitur in summa duo habet paria quae ipsum ad inferiora trahunt, unum eorum est, proar, quod iam in capitulo epiglottis nominamus, & alterum est par etiam ex thora ce nascens, quod eleuatur, & cum lauda continuatur primo, postea cum gutture, & trahit ipsum ad inferiora, gutturis uero musculi sunt duo, musculi guiturosi, qui sunt, duo musculi apud gulam positi in transglutiendo adiuuantes. Haec Auice. par autem musculorum, de quo dicit se fecisse mentionem, in capitulo de epiglotto, est illud par de quo in praecedenti capite dixit, quod eius origo est interius in thorace, & uadit ad peltalem, & est secundum par apud Galenum dicentem, quod alii duo musculi nascuntur a lateribus, & inferioribus partibus cartilaginis scutiformam habentis, quam cartilaginem peltalem Auicenna no minat, & dicit terminari ad pectus, licet Auicenna in hoc a galeno discors, ubi est terminus istorum musculorum, ibi originem ponat, & Discordia contra illuc tendere dicat unde oriuntur. Simili errore discordat etiam inter gale. in secundo pari, quod est primum apud galenum, quod Auicenna ait & auic. de etiam ex thorace nasci, & releuari, & cum lauda continuarim primo, po stea cum gutture, & trahere ipsum ad inferiora, cum tamen galenus musculus. dicat, hos duos musculos ortum habere ex inferiore termino ossis ha bentis formam litterae ipsilon, & deinde latos secundum longitudinen totius tra cheae pectori innasci, quae gale. uerba non parum differunt a uerbis Aui cennae dicentis eos eleuari, & cum lauda primum continuari, postea cum gutture. Nec solum in ortu, & termino horum musculorum aui cenna a galeno discrepat, sed etiam in utilitate, quoniam gal. uult eos esse factos ad contrahendam, atque angustandam tracheam arteriam Auic. autem ad trahendam eam inferius, in quo etiam usu, sicuti etiam in ori gine, & fine, licet Aliabas uideatur Auic.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 144","label":"144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/144"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 146","label":"146","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/146"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}