{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 148","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 148","ref":"148","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/148","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/148.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"patronum tracheam arteriam latini proprio uocabulo guttur nominant, & haec quidem priuatim contra Plin. patronum, uel male musculos superi putantem, uel Barbaris utentem uocabulis, sint a nobis dicta. Communiter autem contra ipsum, atque Gentilem, immo omnes ferè medicos Barbaros, & recentiores qui Barbaram medicinam sequuntur, illud de gula siue meri di cere possumus, quod etiam de epiglottide, idest minori lingua diximus (gu lam, aut Isophagum, aut meri quocunque nomine, uel graeco, uel latino, uel Barbaro uocare libeat) nullos habere musculos motui illi obseruientes, quo gula deorsus fertur. Larynx autem, aut epiglottus aut guttur, haec.n. omnia nomina illi insunt membro praecipuo uocis instrumento, quod male a Pli. patrono Bronchum appellari diximus, cum sit non Bronchus sim pliciter, sed Bronchi.i.asperae arteriae caput, sursum mouetur tempore de glutionis. Is.n.motus est merae naturalis, non autem (ut medici iuniores sen tiant) ex naturali, et animali compositus, quare ad eum nulli musculi sunt necessarii, sed illi tantum quos graeci Inas, medici recentiores uillos, per quos uis attractiua naturalis suum exercet opus, et hoc est proprium Gal. dogma quod multis in locis librorum suorum de uirtutibus naturalibus manifestat. Quare nusquam in suis de anatomice libris, siue aliis in quo bus de uarietate loquitur musculorum, ullam facit de musculis Isophagi.i.gulae mentionem, sed neque Auic. ipse primo canonis, ubi de omnibus musculis per singula membra tractat. Copiosius meri musculos nominat alicubi, sed solus musculos gutturis quos dicit adiuuare deglutione, per guttur, pharynga, seu fauces intelligens, ut antea decla rauimus, Aliabas. quoque tertio Theorices de lacertis meri, nec unum facit uerbum, sed tantum de lacertis gurgulionis, hoc est faucium, ut etiam supra monstrauimus, quos dicit seruire deglutioni. Aliud autem esse fauces, aliud meri, etiam supra docuimus. cum ex Galeni autoritate fauces ad os, meri autem ad collus pertinere, ex galeni probauimus autoritate, Auic. etiam fen.xiii.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 147","label":"147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/147"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 149","label":"149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/149"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}