{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 15","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/15.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":423,"text":"Illud uero mihi primum tecum conueniat, tam apud graecos quam apud latinos atque etiam barbaros, Dioscoridem esse summum auctorem, at que praecipuum, Cui in herbarum ac fruticum descriptionibus fides sit adhibenda. Nam et Plinius ipse non hunc minus quam Theophrastum in hac parte secutus uidetur, ut qui utramque linguam et graecam et la tinam nouerit, sententias integras Dioscoridis quasi uerbum ex uerbo a Plinio translatas agnoscat. Galenus praeterea homo tum in omnium liberalium artium, tum in medicinae praesertim disciplina praeci puus, in suo de simplicibus medicaminibus libro se a describendis her barum imaginibus supersedisse fatetur, quoniam abunde in hec studio fuerat a Dioscoride satisfactum. Nec Serapio Arabs herbas descri bere aggressus, aliis eas notis indicauit, quam Dioscorides, quamuis et ipse non recte in omnibus imitando Dioscoridem, libros suos innumeris impleuit erroribus, quos nisi sperarem aliquando in lucem fore detegendos studio ac diligentia Incliti praesulis Hermolai Barbari patriarchae aquilegiensis uiri omnium disciplinarum peritissimi, libentius sa ne aliquando notarem, quam hosce plinii in praesentiarum sim recitaturus, tum quia magis me iuuat contra homines barbaros quam latinos agere, tum quia maior humano generi ex Serapionis inscitia quam ex plinio periculum imminet. siquidem aetate nostra omnes fere medici in simplicium medicaminum cognitione Serapionem sequuntur, plinium autem nec legendum quidem existimant, quod eum in numero gramma ticorum uel oratorum, non autem philosophorum aut medicorum ha bendum iudicent. Ego uero et si non inficias eo plinium omnium doctrinarum studia excoluisse, multa tamen de quibus in suis de natura li historia libris conscripsit, non satis illi comperta atque explorata fuisse crediderim, ex quo illud secutum est ut cum non ea scriberet, quae ipse nouisset, sed quae potius a diuersis auctoribus uarie scripta collegisset, saepius diuersa pro eisdem, atque eadem pro diuersis retulisse uideatur, quam quidem rem me tibi homini doctissimo facile probaturum spero, si paululum seposito affectu non tanquam plinii patro nus sed potius iudex, hec quae in plinio notaturi sumus errata diligentius perpendere, atque examinare uolueris, nolo tamen hoc in loco ea quae uel ad astronomiam aut reliquas philosophiae attinent partes, a plinio tractata, ad examen rationis adducere. plura.n. mi hi taxanda occurrerent quam praesenti instituto conueniat, inter quae est a iiii itized l illud unum uel maximum, quod in secundo sui de naturali historia uoluminis libro lunam terra maiorem scripto, prodere non dubitauit, quam tamen Pto lemeus et plures alii astronomi insignes mathematicis rationibus (quibus nullae possunt esse firmiores) multo minorem terra esse probauerunt. Quod etiam ex his quae Plinius ipse in eodem loco conscripsit, facile possit ostendi. Nam si umbra terrae in quam incidens Luna obscuratur.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 14","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/14"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/16"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}