{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 151","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 151","ref":"151","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/151","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/151.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Si qui uero musculi sunt extrinsecus ipsum contingentes duo in parte anteriori uersus guttur, duo in parte posteriori uersus colli uertebras, neutrum par seruit motibus meri, sed alterum quod con tingit anterius, motum praestat cartilagini gutturis, quae clypealis no minatur, alterum uero contingens exterius, ad colli facit flexiones, ut ex Gal. anotomicis, et lib.vii. de utilitate partium, licet perpendere. Quare relinquitur motum meri per se, et non per aliud esse solummo do naturalem, ut aperte sentit Gale. lib.iii. de potentiis naturalibus, uel ipsum potius praestare musculi in animalibus ministerium, quam moueri per musculos. Vt hoc quoque posse aliquos existimare lib.i.de moti bus musculorum nobis Gal. insinuauit. De uirtute autem attractiua naturali, quam nos solam absque animali putamus inesse meri, seu grae qe Isophago uelimus dicere, aut latine gulae, etiam Plinii patronus in sua anatomice loquitur, quem ubi de Auic, aut aliorum medicorum erro ribus agitur, nolumus intactum praeterire, ut illi stimulos iniiciamus, non modo Plinium, sed una se, atque alios medicos qui similium a me re darguuntur errorum propugnandi. Hic igitur Pli. patronus lib. fui de anatomice tertii, capite.xvii.de gula scribit haec uerba. Ea duplici membrana constat, uarioque uillorum ordine, altera stamine per latitu dinem procedente, cibum expellit, qui cum attrahitur, caedit, nec laedi tur. Altera uero interior deorsum trahit, uillorum oblongo stamine cibum, ea uis catheltice dicitur, faucium peculiaris, qua in epulando cras sam, congestamque materiam per faucium angusta, sarcimus. Equidem hominem laudo, qui in actu deuorandi nullam aliam uim gulae tribuit. praeter naturalem, quam graeci cathelticem uocant, uillorum oblongo stami ne cibum trahentem. Verum alteri subicitur notae, quia cum alio loco sui operis, ita musculos gulae, sicuti, epiglotidi, et tracheae tribuat arteriae, censeri potest putare naturam aliquid fecisse frustra, gulae.s.muscu los. Ad quem.n.usum illos gulae natura dedite nisi uel ad attrahendum, uel expellendum cibum, nisi forte crediderit uillos oblongos membra nae interioris, aut latos exterioris esse uillos musculorum utriusque men branae propriorum, quae falsa fuerit existimatio, & tam Gal. quam etiam Auic.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 150","label":"150","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/150"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 152","label":"152","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/152"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}