{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 167","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 167","ref":"167","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/167","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/167.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":415,"text":"Ta lem autem chyli bene concocti substantiam, certum est per pylorum ad inferiora inRA R Digitized by Dogl testina diduci, non ut excernatur, sed potius ut intra corpus retineatur, ui epatis in sanguinem transmutanda, ex quo omnia membra debent nutri ri. Quare Gale. lib.v.de utilitate partium aperte pronunciat intestina non esse superfluitatum excretionis, sed alimentorum potius, ut dixi mus, instrumenta. Quod si una cum chylo, ut nonnulli opinantur illa etiam per pylorum exeant, quae uel suae quantitatis, uel qualitatis ratione ab epate repudiat, postea sumus excreturi, non tamen horum ra tione meatus iste a graecis fuit pylorus appellatus, sed altera potius. quam paulo antea ex Galeni autoritate approbauimus. Deinde quod non est de nomine, sed de re ipsa contentio, Plinii patrono negabimus alui excrementa, quae stercora nominantur, formam suam substantia lem suscipere in stomacho, ut partim ex his uerbis, quae modo confutauimus, partim ex aliis quae in sua anatomice scripsit, uidetur existimas se, ubi scilicet ait excrementa in colo intestino diutius immorari, atque ibi quandam effigiem suscipere. Quid.n.per haec uerba Plin. patronus nobis insinuatenisi se quoque in eadem haeresi esse in qua, & Gentilis, & Iacobus forliuiensis, & omnes ferè Auicenae expositores, qui uolunt non solum ex Auicennae, sed etiam Galeni sententia stercora suum esse, seu formam substantialem suscipere in stomacho, Colorem autem, atque figuram in intestinis, neque animaduertunt, quam multa absurda ex tali opi nione sequantur, quae non modo Hippocratis, atque Galeni dogmatibus aduersantur, uerum, & sensui, atque experientiae repugnant. Habetur Hippocratis aphorismus septima particula aphorismorum, in hunc modum scriptus nileo Vomitus, & singultus malum. In cuius apho rismi expositione Galenus inquit, accidere haec in ileis exicialibus in quibus stercus asscendit ad stomachum. Ego uero non uideo, cur non eosdem casus possit efficere stercus in stomacho genitum, quos facit al scendens ab intestinis, ad stomachum. Quare si stercus suum esse habe at in stomacho, ut uolunt supra memorati uiri, quottidie homo fieret ileosus, quottidie uomeret, ac singultiret, neque id foret necessarium, quod de ileo scribit Galenus lib.iii. de potentiis naturalibus, in tali passio ne non posse stercus ex ire per os, nisi prius pertranseat totum tenue intestinum, & pylorum, atque uentriculum, & Gulam, si in stomacho prius suam habuisset, idem stercus generationem, quam in intestinis habere gracilibus dedarat idem Gal. eodem libro tertio. de potentiis natura libus, duobus in locis, primo quidem, ubi ita scribit. Ostensum autem est & prius, quod nihil subito in contrariam transfertur qualitatem. Quomo do igitur panis fiet sanguis? Quomodo beta, uel faba, uel aliquid aliud è nisi prius aliquam aliam alterationem susceperit.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 166","label":"166","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/166"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 168","label":"168","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/168"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}