{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 17","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/17.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":388,"text":"Pauliue dicta ad probanda quae assero, non omnia scribere sit necessarium, quae tu aut quicunque alius Angelo politiano eruditione similis suis quaelibet locis apud eos auctores, quorum testimonia citauero facillime possit inuenire. satis.n.mihi sit ne sim prolixus uerba ipsa si quis legere uoluerit ubi quaerere oporteat et auctorem et uoluminis or dinem aperuisse. Multas herbas ac frutices foliis marubio similibus scribunt Dioscorides Galen. ac Paulus, quas omnes Plinius non prassio i. marubio sed prasso.i. Porro folia tradit habere similia, sic orminon libro. xxii. dixit semen habere cymino simile, caetera porro, sic baloten (quae alio nomine marrubium nigrum a similitudine foliorum appellatur. Pli.lib.xxvii.scripsit alia nuncupatione porrum nigrum a graecis uocari, ac foliis quam porri maioribus constare. Sic stachyn porri habere similitudinem longioribus foliis pluribusque lib. xxiiii. notauit. Idem Pli. libro.xxvii. de leuce, leucoleuce aliarumque herbarum generibus tra ctans, nominis similitudine ac dictionis figura deceptus, eisdem leucographida quoque annumerauit, uisusque est procul dubio Leucographida herbam putasse, quam tamen Diosco. Galen. et Paulus genus lapi dis (quod alio uocabulo moroxus nuncupatur) esse testantur. Et ne quis forte pro plinio obiiciat, herbam etiam esse quae eodem nomine cum lapide censeatur, easdem uires proprietatesque leucographidi Pli. ascripsit, quas in eiusdem nominis lapide Diosco. Galenus ac Paul. pariter retulerunt. Scribit praeterea pli. de leucographide qualis nam esset, ab auctoribus scriptum non reperisse. cum tamen Diosco. et quid ea sit, et qualis, suo.v.de simplicibus me dicaminibus libro satis notificauerit. Ob eandem nominis uicinitatem Polium u tripolio et uicissim tripolium pro polio Pli. accepit. Nam libro.xxi. duo polii genera. describit, quemadmodum et Diosco. alterum campestre, alterum siluestre, foliis utrumque canis hominis simillibus, at quod miraculum in polio affert, eiusdem folia mane candida, meridie purpurea, sole occidente caerulea aspici. hoc de tripolii flore a Dioscor. scribitur. Polium uero atque tripolium non modo locorum diuersitate in quibus utrumque gignitur. sed figura insuper, atque colore, ac proprietatibus etiam inter se plurimum differunt. Polium siquidem utriusque generis partim in campis partim in modo tibus nascitur. Tripolium uero in maritimis tantum locis quae unda maris allidit. polium habet ut diximus folia canis hominis similia, Vnde et illi apud graecos nomen Tripolium foliis Isatidis constat, quemadmodum de utroque scribit Dios. et plinius ipse libro.xxvi.confirmat. Nam quod apud pli. legitur de tripolio, folio satis grossiore, palmo alto, Error est codicis. Ita.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/16"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 18","label":"18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/18"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}