{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 184","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 184","ref":"184","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/184","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/184.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"Vocatur autem quoddam etiam sacharum, speties mellis existens, quod in india concrescit, & in Arabia felici inuenitur in calamis, simile secundum substantiam sali, & sub dem tibus instar salis confringitur, licet Simen genuem (ut supra notauimus) sa charum hoc, de quo Diosco non Zucharum nobis dictum, sed quandam mannae spetiem esse putauerit, ut hac una tantum ratione Iesues possit excusari, Gale. allegans de manna scribentem. Si per mannam sacharum in telligit, quod Dissiori. atque Gal. spetiem mellis arbitrantur. Manna.n. a qua arabes autores spetialius loquuntur, parum differre a Zucharo, & melle, patet autoritate. tum Serapionis, tum etiam Aui, quorum alter Tereniabim, quae est speties mannae, mel roris appellat. Alter uero su charum haoscer mannae speciem esse dicit. Neque obstat quod mel fere ubique nascatur, & sit apum opus, manna autem paucis in locis, & sit naturae tantus munus. Quoniam si haec ratio ualeat ad probandum mannam non debere ad caput de melle reduci, etiam de sacharo probaret, quod tempore Dio scoridis, sicuti ex uerbis huius autoris supra notatis apparet, in india tantum, & felici Arabia inueniebatur in calamis, & tamen inter speties mellis, non solum a Diosco, sed etiam a Gal. connumeratur, qui duo autores eodem. C. de utroque scripserunt, quanquam Auic. uidetur salem indum (de quo Dio.) non solum a melle, sed etit a Zucharo distinxisse, siquidem. 4. can. & Zucharum Taberzeth, & salem pariter indum inter remedia nominat, quae ad linguae faciunt asperitatem, sed Zucharum taberzeth, cum haec asperitas ex uiscositate prouenit, salem autem indum, cum exsiccitate. Adeo ut appareat, Auic. salem indum aliud esse a Zucharo taberzeth existimare. Per salem tamen indum, & Aui. expositores, sicuti Genti lis, & Herculanus, zucharum candi intelligunt. Vere haec expositio uerbis Auicennae repugnat, quarto canonis. C. de asperitate linguae febricitantium, inquientis, salem qui asportatur ex india, esse in colore salis, & dulcedine mellis. Intelligit autem Auicenna, sicuti & Paulus, a quo Auicenna hoc remedium, hisdem fere uerbis, accepit, de sale albo, qui pro condimento cibis admiscetur. zucharum autem candi no minatum, non est colore album omnino, sed potius subluteum. Illud praeterea qua ri ab Auic. & eius expositoribus possit, cur zucharum taberzeth, ad asperitatem, quae ex uiscositate prouenit, habeat efficatiam, zucharum autem candi, ad alteram, quae fit exsiccitate, cum zucharum Taberzerih, eodem Auicen. autore. xx.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 183","label":"183","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/183"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 185","label":"185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/185"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}