{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 185","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 185","ref":"185","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/185","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/185.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":397,"text":"cano, uim habeat leniendi, quod de zucharo candi nulla constat autoritate, aut ratione, nisi per zucharum candi, rubrum intelligamus, quoniam secundum Auice. suimenum, & rubrum, uehemen tioris sunt lenificationis, uerum zucharum candi a zucharo rubro, etiam apud medicos iuniores distinguitur. Forte autem hic error expositorum salem indum, zucharum candi interpretantium, non magni est ad uitam momenti, quando & zucharum candi res factitia sit cuius materia est zucharum album. Illud potius est inuestigatione dignum, nunquid zucharum candi debeat febricitantibus ad sit im sedandam exhiberi, in o re retinendum: ut pleri quod medici nostro tempore faciunt, & Montagn. in quodam commento innuit faciendum, qui ait vacharum candi a uiris illustribus salem Constantinopolitanum nominari, & colligendum esse ait prima quar ti, de cura sitis in febribus. Quod tamen nulla species zuchari competat, ad sitis exstinguendam, nisi forte zucharum haoscer, quod est quaedam species mannae, pa tet autoritate Aui. qui secundo cano. scribit haec uerba. De zucharo haoscer, & non facit sitim, sicuti reliquae speties zuchari, quoniam eius dulcedo est perua, & est bonum stomacho, & epati. Ex quibus uerbis duo colligere possu mus, zucharum haoscer, quod est manna cadens super alusar, & est sicuti frustra salis, tuz zucharum, tum etiam mannam nominari, & reliquas speties zuchari fa tere sua nimia dulcedine sitim, excepta illa quae zucharum haoscer nuncu patur. Quare cum zucharum candi sit modus zuchari diuersus a zucharo haoscer, non uidetur ullam ad sitis extiuguendam habere efficaciam, & si uerum fateri uelimus, male Aui. a Montag. allegatur, prima, quarti.c. de cura sitis in febribus. In eo.n.cap. nulla uerba sunt ex quibus aliquid de zucharo candi possimus colligere, quod sit inter alia remedia ad sitis ex De Ixia ueneno. stinctionem patientia, ab Aui. nominatum. De ixia autem, de quo & in epistola quaeris, quid sit apud Diosc. & in chirographo, quid apud Auic. & medicos iuniores, non facile est respon dere propter nominis, non solum apud graecos, suae etiam apud arabes ambiguitatem. Nam & chamaeleuam albus, & niger, ixias a graecis nuncuperatur, & praete rea quoddam ueneni genus, quod non modo ixias, sed etiam ulophonos, cogno minatur, quanquam & haec cognominatio etiam radici chamaeleontis nigri, quae & ipsa uenenum est, ab eisdem graecis tribuatur. De utraque autem radice.s.& chamaeleontis nigri, & Ixia ueneno, agit Paulus, in tractatione uene norum. Dioscorides uero in eadem tractatione, de Ixia tantummodo, cuius etiam ueneni in libris suis de simplicibus medicina scriptis, saepissi me meminit. Nam.c. de absynthio, inquit ipsum cum uino conferre ad Ixiam, & cicutam. Ite 3. c.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 184","label":"184","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/184"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 186","label":"186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/186"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}