{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 186","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 186","ref":"186","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/186","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/186.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"de castoreo, siue de testibus castoris, inquit eos bibi cum aceto contra pharmaca perniciosa, sed peculiariter Ixiam. De oxymelite etiam scribens, quando paretur, postmodum inter alias utilitates, hanc quoque subiungit, quod iuuat illos qui meconium, uel ixiam biberint. Item.c.de Tragorigano ait quod omnes eius speties contra ixiae potum cum uino utiles sunt, & pluribus aliis in locis quos nolumus, nisi quantum ad propositum nostrum Attinet commemorare. De Ixia ueneno Dio. loquitur. Qua re si quaeris, quid sit ixias apode Dio.li.iii. possum in praesentiarum respondere, esse proprii generis uenenum, radicem, & ipsum, ut Pli. ubi de uenenis agit testificatur, licet cuius plantae sit radix, non explicet, tamen a radice chamaeleontis nigri diuersam, quemadmodum ex eodem Paulo constat, qui duo capita, alterum de radice chamae contis nigri, alterum de ixia, inter ue nena facit, ut etiam paulo ante significauimus. Hoc idem ueneni genus animaduerto Pli. saepissime in suis de nali hystoria libris uiscum nescio an recte) nominasse, atque eadem remedia contra uiscum scripsisse, quae Dioscori. contra ixiam uenenum, de quibus paulo ante uerba fecimus. Nam lib. xx.c.xvii. de Tragorigano, ita scribit. Tragoriganum simile est serpillo siluestri, urinam cit, tumores discutit, contra uiscum potum, uipe raeque ictum, efficacissimum. Item libro.xx.tertio, capite secundo, oxy mel, inquit, antiqui profuisse fatentur contra uiscum. Item libro. xx. septimo, capite septimo, his uerbis utitur. Absynthii genera plura sunt, aduersantur uico cicutae cum uino. Libro pariter.xxxii. capite tertio ita scribit. Testes castorum medentur poti contra uenena, auxiliantur pri uatim contra uiscum ex aceto. Sed & idem Pli.lib.xx. cap. xiii. ait Rutam foliis tritis cum uino sumptis ualere contra Aconitum, & maxime uiscum. Quo etiam remedio Dio. utitur in li. de uenenis contra potum ixiae ueneni. Itidem pli. li.xxiiii. capite.vi.laudat resinas tanquas uisco aduersantes. Diosc. in eodem lib. contra ixiam uenenum, resinam abietinam, praecipue con mendat. Ex quibus omnibus, tum Plin, tum etiam Dioscoridis uerbis inuicem collatis, luce clarius apparet Plinium id ueneni genus, quod graeci ixiam uocant, uiscum (ut diximus) appellasse. Aui. quoque. 4. cano nis de uisco, tamquam ueneno, loquitur, & eadem fere signa scribit, atque remedia, quae Dioscorid, in ixiae ueneni potione.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 185","label":"185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/185"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 187","label":"187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/187"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}