{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 194","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 194","ref":"194","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/194","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/194.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":379,"text":"Verior autem est graecorum opinio a nobis tacta, quod caulis agrestis, atque satiuus tantum modo sint figura, colore, & naturae proprietatibus similes, nisi quod agrestis est albior, & calidior, & siccior, sicuti omnes aliae plantae siluestres sunt in eodem genere satiuis, secundum has duas qualitates (ut inquit Gal.) fortiores. Marina autem brassica penitus ab illis ambabus euariat. Haec io in arabicis autoribus notanda censuimus, nequis putaret nos soldana; haerbam, ut illi fecerunt, forte quid esset apud diosco, atque Gal, brassica marina, nescientes, inter brassicarum speties connumerare. Sed quoniam multa interseruimus, ut te pleniori officio demereremur. Iam ad illud redeamus de quo praecipue ab initio quaerebatur, quid sit tur bit apud diosco. Forte autem in tanta, tum arabum autorum, tum etiam latinorum, super hac medicina opinionum diuersitate. Melius quaere retur, quid sit apud dioscori. radix illa, quam pro turbit officinae uendunt. Ego quidem diu, multumque laboraui, ut haerbam uirentem uiderem, cuius radix Turbit nuncupatur. Nam qui radicem tantum ari dam ad nos afferunt, neque ubi nascatur, neque quali folio, aut flore turbit insigniatur, sciunt dicere, nisi quod unus tantum pharmacopola, id mihi de flore turbit est testificatus, quod de folio Trip. scribit dios. quod uidelicet mane candidus, meridie purpureus, uespere phaeniceus appareat. Quod si mihi fuit uere relatum proculdubio Turbit, quo nos utimur, est tripolium apud diosco. Sed quoniam hoc de flore miraculum uix forte ipsi diosco. credatur, nedum alicui pharmacopolae, Omnino satagendum, ut folium ipsum uiride inspiciamus, & an sit folio Isatidis, aut Ferulae simile, uel etiam neutro, diligentius consideremus. Fieri.n.potest, ut radix illa, qua utimur, neque sit Turbit Mesuae, neque etiam turbit Serapionis, tantam uideo in his rebus incuriam, quae sunt in usu frequen tissimo medicorum. Siquis.n.dixerit esse Turbit Sera, illud obiicere possu mus, quod Turbit, apud Serap. est idem, quod Tripolium apud diosco. Radix autem Trip. secum eundem diosco. odorata est. Qua uero nos utimur pro radice turbit, omnino caret odore. Si uero alter asserat hanc esse turbit descriptum a Mesue, cum sit illud turbit secundum eundem Mesuem, ex genere habentium lac, seu lacticiniorum hoc est) earum plantarum, quam habent \"iiii Iac, maxime aculum interrogabimus ipsum, quod nam tamdem erit, ex his, quae à diosco. uel Serapione describuntur. An aliqua speties Tithimalorum? Sunt autem septem, uel. viii. sed nulla earum esse potest Tur bit a Mesue descriptum.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 193","label":"193","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/193"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 195","label":"195","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/195"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}