{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 199","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 199","ref":"199","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/199","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/199.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":383,"text":"falsum etiam erit id quod Si modo scribit, quam putauit neminem autorem de utraque haerba simul scrip sisse. Siquidem dios. apud graecos, & Pli. apud nos, tam de buglossa, quam etiam a Crissio fecere mentionem. Negari autem non potest quin borago sit alterum duo rum apud dio, aut crission, aut buglossum, ab his praesertim, qui boraginem buglossae, uel buglossam boraginis speciem confitentur, quando & Dio. ipse cris sion habere folia similia buglosso, & buglossum magnum uocari testifi catur. Si tamen borago sit Crissium apd graecos, uerum erit, quod a Montag. scribitur, tam multa de boragine a iunioribus medicis temere praedicari. Nam Dio. hoc tantum de crissio retulit, quod si radix eius alligatur super locum dolentem, sedat dolorem. Pli. autem quod haerba, aut radix alliga ta sanat dolores uarricum. Quare medici iuniores, utrum uelint accep tent, aut quod borago sit uera buglossa (ut nos opinamur) aut quod eius haer De cicerbita. bae usus non sit ad illa utilis, ad quae ipsi arbitrantur. Cicerbita autem, de qua etiam scire cupis, estur & ipsa, sicuti borago, etiam in hoc usu Challimachi carmine inclyta. Est.n.illa, quam Theseo apponit rusti ca illa Echate (ut Pli. meminit) uerum in operibus medicinae minus hodie celebrata, quia forte medici iuniores non nouerunt, quo nomine apud ue teres autores, qui de medicina scripserunt, nuncupetur, atque ideo nesciunt eius utilitates, quod nos nunc indicabimus. Dios. ipsam sonchum nominat, & a romanis cicerbitam aspam uocari testificatur, quamuis hoc nomen (ut pleraque alia romana uocabula apud dio. sit deprauatum, quia non cicerbita aspera, sed circita aspra, in graeco codice uitiose legitur. Icccirco autem a romanis aspera fuit cognominata, quia spinosa est cum inueterascit. Graeci sane adhuc haerbam, quam nos latine cicerbitam nominamus uulgo sonchum appellant, ut mirandum sit Simo nem Genuensem, qui multa haerbarum uocabula a graeca haerbaria didicit, Quid tamen esset sonchus apud gręcos, ignorauerit, nam de De sonipsa meminit in littera. S, & adducit uerba dioscoridis. cho, quae tamen haerba. sit, aut quo nomine censeatur apud nos, dicere praetermisit, neque minus admiratione dignum Plinium huic haerbae, tam in usu cibario frequenti, latinum nomen non reddidisse. Nam & ipse libro uigesimo secundo capite eiusdem numeri. Quam nos uul go Cicerbitam nominamus, graeco uocabulo sonchum appellauit, atque ita ipsam descripsit, ut dubitari non possit sonchum, apud graecos esse haerbam, quam latini cicerbitam uocant, sed praeterea idem Pli. una cum Dio.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 198","label":"198","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/198"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 200","label":"200","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/200"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}