{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 200","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 200","ref":"200","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/200","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/200.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":415,"text":"tot huius haerbe usus enumerat, ut me aliquando pudeat nostri temporis medicorum, qui tantus illa remedia probant, quae magno impendio parantur, quibus meliora, aliquando pauperimus quisque coenat, fere tamen, de quo nos etiam magis pudere oporteat, non indicas, atque arabicas, siue externi orbis quaerunt medicinas, sed quas natura illa omnium rerum parens uulgo etiam exposuit. Mustella pugnatura contra serpentes pastu se cicerbitae munit, at que inter pugnandum eodem crebro repetito se refouet. Compartum est hoc, apod multos qui dimicationem consertam uidere. Nos theriacam contra uenena ab aegyptiis magno emimus pretio, cuius potissimam partem, quam basis uoca mus, illi adhuc ignorant, praeter multa alia simplicia medicamenta, ad eandem compositones necessaria, quae nostra hac aetate, neque a graecis, neque a latinis, nedum a barbaris cognoscuntur, quorum etiam uel unius defectus, si Ga. medicorum Principi credimus, potest totam compositiones corrumpere. Natu rae uero opera sunt absolutiora, inuentu faciliora, nisi ob hoc ipsum uilesce rent. Sonchum autem, siue cicerbitam cuius occomone, haec interposuimus ma gnam habere contra uenena, sed praecipue scorpionum, efficatiam testantur, tum dios. apud graecos, tum etiam Pli. apud nos. & ex recentioribus Conciliator, qui la ctucellam, per quam ut puto cicerbitam intellgit, quae ut etiam inquit Pli. lactucae si milis est, nisi spinosa foret, septem aliis haerbis annumerat, quae theriacae aequales habent contra uenena proprietatem. Atque insuper aui. apud arabes si mo do cicerbita sit haerba, quam ille.ii.cano. taraxacon nominat, ut scio plerosque aetate nostra medicos celeberrimos, ac praesertim Gerardum ueronense; existimasse. Nolo.n. ego nunc de isto decernere, qui dudum opus ad hoc ipsum destinaui, ad declarandum.s.nomina arabica, quae.ii.can. apd Aui. scripta inueniuntur, quod idem opus forte maturius absoluemus, quando te hec quoque non minus cupere, quam illa quae nuper a nobis explanata sunt, intel leximus, si tamen tuam, in hac re auiditatem plusculum fuerimus commo rati, aequo animo pateris futurum illud maxime sperans, quod tibi in hac epistola contigit, si modo epistolae nomen meretur, quae ferè ad uoluminis magnitudinem excreuit, quae quanto tardius, tanto maiori cum foe nore est tibi reddita. De cicercia Reliquum est, quo tuis quaesitis omni ex parte satisfiat, ut etiam de cicercia respondeam. Hoc leguminis genus uulgo cicerciam nominatus a Pli.li.xviii.c.xii. cicercula nuncupa Theo. grae tur, a Theop. autem li. ix. de plantis, & à Gal. eundem Theop. allegante li. ce latineque ii.de alimentis lathiron, hoc.n.uerbum Theod. graece latineque doctissi dectissius, mus in translatione Theop. Cicerculam interpretatur. Vale Ferrariae Calendis Februariis M. D. IIII. Ioannes Maria Tricaelius Studiosis. S.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 199","label":"199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/199"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 201","label":"201","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/201"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}