{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 22","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 22","ref":"22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/22.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Et haec quidem omnia probant Plinium ea quae omnino inuicem distant aliquando rei sae pius uero nominis similitudine deceptum eadem esse existimasse. De cisso uero ac cistho quanquam non per uolumen sed per priuatam epistolam ut qui nolim mi hi cum homine mihi amicissimo quem colo, et obseruo publicas esse de studiis contentiones tuis quas mihi pro plinio obiecisti rationibus respondere statueram. hic tamen locus exigit ut pluribus etiam argumentis quam in dictatis feceram ostendam Plinium alterum ab altera nesciuisse distinguere. Pli.li.xvii. describens omnia hederarum genera, prima in marem ac foeminam di uidit ac utriusque florem similem ait rosae syluestri, colore floris in mare ad purpuram accedente, ex quo illud intelligi uoluit foeminae florem magis albescere. haec autem maris ac foeminae differentia florisque in figura similitudo. in colore diuersitas neque a Theophrasto neque a dioscoride neque ab alio grauioris auctoritatis uiro in hedera sed in cistho pla ne describitur. uerisimile igitur est plinium nominis uicinitate deceptum eo in loco quae de duobus cisthi generibus traduntur hederis tribuisse Idem pli.lib.xii.ubi de ladano tractans quo pacto ab hircorum barbis depectatur insinuat ita scripsit. Sed hederae flore deroso pastibus matutinis cum est rorulenta cypros deinde nebula sole discussa in pulue rem madentibus uillis adhaerere atque ita ladanum depecti. Potest ne lu cidius ostendi plinium pro cistho cisson.i.hederam accepisse. nam quis un quam rettulit praeter plinium qui cisson.i. hederam pro cistho posuit pingue illud quod a lada herba quae etiam cisthos dicitur ladanum nuncupatur barbis hircorum hederam uel hederae florem depascentium adhaeresce re. hoc.n.de cistho siue lada quod et ladani nomen in icat ab eadem her ba deriuatum non autem de cisso siue hedera Dioscorides Galenus paulus, et quicunque de ladani genitura scripserunt uno consensu rettule runt. Quin Pli. ipse eodem in loco ita scribit. Sunt qui in cypro herbam ex qua id fiat ladam appellant. etenim illi ladanum uocant. ac postea li.xxiiii.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 21","label":"21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/21"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 23","label":"23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/23"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}