{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 24","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/24.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"hec autem omnia a nullo auctore excepto plinio de hederis scribuntur aut sensu ipso siue experientia comprobantur, sed de duobus cisthi generibus pla ne traduntur atque usu ipso ita esse cognoscuntur. hec igitur euidentissima sunt argumenta plinium eodem cum ceteris errore deuiasse qui Cisthon a Cisso hoc est ab hedera nesciuere secernere. Atque his quidem ut ego ar bitror rationibus motus est auctor libri qui cornucopia inscribitur uir ut ap paret in herbarum inuestigatione non indiligens neque omnino earum imperitus, ut de hederis tractans scribat cisthon a quibusdam inter hederarum genera con numerari. hoc.n.in plinio est ita manifestum, ut de eo nulla dubitatio habe ri possit. Sed quoniam ut in prouerbio dicitur si cecus cecum ducat ambo in foueam eadunt. existimauit idem uir alioquin grecarum doctissimus littera rum. cisthon esse arbusculam quandam a lada differentem atque ab illa cisthum ab hac ladanum idem pingue quod utriusque plantae foliis insideat appella ri cum tamen Dioscorides Galenus et paulus eandem esse testentur Ci sthon et ladam siue ledon a qua id genus odoris quod ladanum dicitur nomen acceperit. Neque uero in eo tantum Plinius errasse uidetur quoniam ut supra ostendimus res omnino diuersas pro eisdem accepit. sed ob id etiam quod easdem ob nominum uarietatem putauit esse diuersas quanquam et eas quae eodem nomine nuncupantur uariis in locis tam uarie descripserit ut quamuis eaedem essent ipsum tamen differentes existimasse iure quispiam possit arbitra ri. Glasti similis herbe plantagini succo scribit Plinius lib.xxii. infici uestes idque ei herbe nomen esse apud gallos, nostro quoque aeuo paucis mutatis litteris guadum appellatur. at constat hanc eandem herbam a grecis Isatidem uocari. Nam dioscorides scribit isatidis succo uti infectores lanarum eandemque herbam habere folium plantagini simile, atque a Romanis glutam uel glastum nuncupari. at Plinius lib.xx. Isatidem ter tium genus facit lactucae sponte nascentis. quarto simili lapacio siluestri dicit uti infectores lanarum, quod etiam ipsum a graecis isatidem dici idem Plinius eo in loco facile indicat, quoniam eosdem effectus quarto generi tribuit quos Dioscorides isatidi assignat. Cum igitur Plinius nullam eodem in loco admonitionem adiecerit eandem esse hanc isatidem a grecis uocatam quam li.xxii.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 23","label":"23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/23"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 25","label":"25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/25"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}