{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 26","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 26","ref":"26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/26.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":371,"text":"Nam quum haec atque alia similia nomina plu rimum sint ab illis quibus hodiae in eisdem rebus significandis utimur differentia hinc plerumque accidit, ut cum eadem in ueterum libris lecti tantur, aut medicamina peregrina, aut a communi usu remotissima esse putentur, quum tamen nemo sit qui illa in orto suo non habeat, ac non eis dem frequentissime utatur. Non sine omni tamen periculo, quum quis eis aliter utitur, quam prisci medicinae auctores statuerunt, siquidem quid ipsi de huiusmodi rebus senserint coniectare non possumus, quarum nomina apud eosdem usitata ignorentur, tum uero maxime (ut diximus) aberratur, quum quispiam se nosse existimat quid aliquo nomine ab antiquis indicetur, quod tamen sub alia ab eisdem nuncupatione comprehen ditur, quemadmodum in Eupatorio Centaurea maiore Argemonio, ac plerisque aliis plantis contingit, pro quibus diuersae ab iis quas eisdem uocabulis antiqui designarunt, quotidie a nostrae aetatis medicis recipiuntur. quibus tamen non adeo Plinius quam arabes auctores, qui et ipsi alius aliter de eadem re tradiderunt, errandi occasionem praestiterunt. Auicenna scribit Eupatorium habere folia canabis, florem Nenufaris. Mesue idem Eupatorium foliis centaureae minoris floribus subcitrinis longitudinis paucae constare. Serapio foliis pentaphyli aut canabis florem autem non explicat. Fortunatum esse oporteat qui diuinare uoluerit, quis nam horum ueriora retulerit, ac quod Medicus ille prae cabatur qui medicinam sorti commiserat. Dii sua cuique remedia quibus illa extraherentur secundarent itidem a nobis orandum. ut bona fortuna in uerum incidamus auctorem, bene tamen se res habet quod ea de qua paulo ante loquebamur isatis non est sicuti Eupatorium in medicina frequens. neque enim de ea minus, quam apud Plinium legitur uaria, a nostris traduntur qui arabes auctores sequuntur, quibusque maxi ma aetate nostra fides adhibetur in exponendis uocabulis, medicamina quae in libris ueterum medicorum leguntur significantibus. hanc a graecis isatidem herbam appellatam, Arabes nil atque nilegi appellant, licet hoc et Simon genuensis, et auctor Pandectarum, et Concilialiator in expositionibus Dioscoridis ignorasse uideantur. Nam Simon isatidem nunc sine haspiratione nunc cum haspiratione scribit, et aliquando osatim, aliquando isatidem uocat. Si quidem in littera.i.re fert Dioscoridis de isatide uerba, neque ut in aliis quorum certiorem habet scientiam admonet, isatidem eamdem esse, que nil siue Nilegi ab Auicenna atque Serapione appellatur, quin nil herbam arabice dictam, Nesme graece non autem isatidem uocari asseuerat.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 25","label":"25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/25"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 27","label":"27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/27"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}