{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 31-2","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 31-2","ref":"31-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/31-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/31-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/31-2.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Hec autem sunt gentilis loco quem diximus uerba. Vt apparet uipera sumitur pro communibus serpentibus, non pro illis quae caput masculi in specie sua praescindunt quando coit cum ea, unde filii facientes matris uin dictam eas scindunt. Sed quod hoc ipsum serpentis genus de quo scribit Ni cander, ac non communes serpentes ut opinatur Gentilis in theriaca miscere oporteat docet Ga. in suo de theriaca ad Pisonem li. in quo de uipera, quae ponitur in theriaca ita ex nicandri sententia refert. Hoc autem animal, quod uipera di citur, huius prae omnibus aliis caput ad perniciem idoneum. ferunt.n.ipsam ore aperto semen maris excipere, quo deinde suscepto eiusdem caput abscindit, talis est Viperarum exicialis complexus. demum ex semine geniti catuli quodam naturae instinctu uterum matris abrodunt / atque erumpunt in lucem mortem patris uindicantes. Hec uero et si non scribantur ab Aui. de ui peris, multa tamen alia de eisdem exponit, quae etiam Gal. in eo quem diximus de theriaca ad pisonem li. de echidnis.i. uiperis refert, nam ea quam notat Aui. inter marem ac foeminam ex numero dentium differentia in eodem li. scribitur a Gal. inter echin et echidnam, idest inter uiperam marem ac foe minam, adeo ut nulla dubitatio relinquatur, Auic. non communes quosdam. sed proprii generis serpentes quemadmodum et galenum in compositione theriaces misceri uoluisse, licet eosdem serpentes aliquando Tiros aliquando uiperas nominans plurimis errandi dederit occasionem. Sed et alii non pauci praeter hunc de tiro et uipera in Auic. atque eius expositore gentile leguntur errores, in eiusdem theriaces descriptione. nam cum idem Auic.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 31","label":"31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/31"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 32","label":"32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/32"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}