{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 49","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 49","ref":"49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/49.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"in altera haerba quam pro cicuta recipi oporte re in pilulis ex hermodactilis insinuauimus, incertus fuisse uidetur, quid esset, quum gummi eius inter uenena ponat, atque ea signa pariter, atque remedia in his qui idem gummi hauserint, scribat, quae Dios. ac Pau lus non in gummi rutae siluestris siue montanae, neque enim usquam legitur aliquam rutae siluestris speciem habere gummi tale, quod uenenum sit, sed po tius in ueneno quodam, quod ixiasa appellatur, de quo etiam Nicander in theriacis suis facit mentionem, pariter notauerunt. Auic. et in eodem iiii.lib. ubi docet curationem morsus uiperae scribit, rutam agrestem non esse (ut multi opinantur) Harmel, quum tamen et Diosc. et Gal. ac Pau. quoddam genus rutae agrestis Moly besasa, atque Harmalum appellari testentur. Quod quoniam (ut idem tradunt autores) uim habet incidendi, et discutiendi lentos, ac tenaces humores in articulorum doloribus, ad quos pilulae ex hermodactilis ualent, quoniam magna ex parte talium humorum uitio proueniunt, utilius adhiberi existimauerim, quam cicutam, quae sua frigiditate augere potius eundem morbum possit, quam tollere Galenus siquidem libro de simplicibus medicaminibus primo semen cicutae prae omnibus aliis frigidissimum esse testatur. In.v. uero eiusdem uoluminis lib. et si quaedam uehementer frigida probat hebetandi sen sus gratia, ubi impatibiles crutient dolores, usum tamen cicutae in totum damnat, ut quae non solum frigiditate, sed etiam superflua humiditate sit perniciosa. Sed nescio quo pacto dum alia ex aliis in medicina errata corrigenda se suggerunt a Plinio ad Auic. nostra se oratio deuoluit, in cuius autoris erroribus explicandis exspatiari si uelim, nullus huic operi terminus futurus erit, cum omnes eius de medicina libri ac se cundus praesertim, in quo de simplicibus medicaminibus tractat, de quibus hactenus sermo habitus est, innumeris scateant erroribus. Non ignoro igitur quos transeo, sed breuitatis potius causa praetermitto. Alteri.n.hic mihi labor est uolumini destinatus, in quo toto soli Aui. tractabuntur errores.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 48","label":"48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/48"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 50","label":"50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/50"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}