{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 6","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/6.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"xlix Error Plinii in multis haerbis, & plantis animalibus, atque metallis, de quibus sub graecis interdum nominibus, interdum latinis agens, fecit uideri diuersa, quae tamen sunt eadem car.I. Error Plinii in phalangio, quod reptile dicit fuisse italiae ignotum, cum tamen in apulia parte italiae nascatur uulgo tarantula nominatum ca.li. Sub quo nomine Auicenna de turantula inter reptilia uenenata scrip serit, & error iuniorum medicorum male eam scorpionibus annumerantium car .lii. Hermolaus in epiglosse, arteria, & gula defenditur, & Plin. patronus accusatur male Plinianum codicem emendans, & quando eo in loco Plin. uerba legi debeant ostenditur. car .liii Multi errores Plinii in uno tantum libri undecimi capite, scilicet trigesimo septimo collecti ad anatomicem animalium pertinentes, & du bitatio in uerbis Aristotelis, qui uariis in locis de ciliis utriusque palpebrae loquens uidetur sibi ipsi quodammodo contradicere car.lv Neque Aristoteles fuit omnis erroris expers. Quin & ipse in quibusdam errasse depraehenditur, quamuis fuerit grande in natura miraculum o car. lviiii Contradictio apparens in uerbis Plinii aliquando scribentis in elephantis nullum setarum tegumentum, aliquando in eisdem setas im penetrabiles, tollitur per codicis emendationem car .Ix. Contradictio in uerbis plinii, quae non potest excusari, ubi de uiperae partu loquitur cui similis, etiam habetur, apud Aristotelem interprete Theodoro gaza. Defenditur tamen Aristoteles, & translatio culpatur e car. Ix. Tres plinii in aera, ac lolio defensiones improbantur Plinii patroni errores nonnulli ad anatomicen attinentes notantur, & quid per pharynga Galenus intellexerit declaratur. Ex Homeri, quem etiam Galenus super hoc uerbo citat, autoritate. car .Ix. Error expositorum Auicennae, non recte gutturis partes enumerantium car .lxv. Error Auicennae; atque eius expositorum in musculis meri, siue gulae car.Ixviii. Contradictio in uerbis Auicennae, ex uiis cibi duo tantum extrema mo ueri, per lacertos meri scilicet, & ficteri, quodam in loco scribentis, & altero in loco etiam colon intestinum moueri per lacertos insinuantis. car.lxx. Error mundini, atque Gentilis, & multorum recentiorum in motu de glutionis, in quo motu, & inuicem, & sibi ipsis uariis in locis contradicunt car .lxxi.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/5"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 7","label":"7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/7"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}