{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 64","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 64","ref":"64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/64.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"Neque uero quispiam ex eo decipiatur, ut quoniam haec fru tex atque suffrutex, apud latinos uocabula una syllaba tantum differunt, mimam quoque existimet in rebus ipsis differentiam, quoniam eadem gene ra apode graecos sunt tam uocabulo, quam etiam nam diuersa. Alterum. n.θάμνον alterum φρύσανον idem graeci uocant, quam duo uerba, cum non posset The. commodius ex primere fruticem atque suffruticem transtulit. Quare nisi uelimus Theo. sum mum phiam, qui non modo de naturis rerum, sed de dialectica, et diuidendi ratione. atque doctrina libros ornatius, ac copiosius, quam eius praeceptor Arist. multorum iudicio conscripsit, tam pueriliter aberrasse, ut hederam aliquando in fruti cum, aliquando in suffruticum genere collocaret, ut in ea quam fecerat li.iii.he derarum dictione, suae doctrinae praecepta negligeret ac more quoque (ut Pla to inquit) inaepti, duo statim prina genera praetermittens, quodammodo men bra disrumperet, ut hederam aliquando in fruticum, aliquando in suffruticum gene re collocaret, ut sibi ipsi pugnantia scriberet, atque contraria hederae flo rem nunc lanugineum, nunc foliatum asserendo, ut denique ea quae omnino sensui ad uersantur in ea historia, in quam pleraque uisu magis, quam ratione diiudicari fa tetur, affirmaret. Illud potius existimare debemus Theod. gazam una cum Pli. qui Theop.li.vi.forte cissum pro cistho scriptum inuenissent, unius lit terulae imutatione fuisse deceptos, Ideoque illa hederae tribuisse quae Theop. de suffrutice longe ab hedera differente tradiderat, quo quidem errore, cum Pli.li.xvi.lapsum manifestissime uideamus, quid est quod dubitemus ipsum etiam li.xii. itidem fuisse (ut tuo utar uocab.) saepius de hoc autore prolato alluci natum, quandoquidem ex graeci codicis mendo, ita hic sicuti in prasso, et prasio ea dem errandi dabatur occasio. Equidem Theo. gazae in Theop. translatione non raro aberranti ueniam puto impertiendam, quoniam ut in praefatione sui operis ipse conqueritur, unicum tantum, eundemque mendosum codicem habuit, nisi quod oportuit diligentem interpretem rerum naturam potius spectare, quam uerba. Qua diligentia si Pli. etiam usus fuisset, neque tibi tot in eius lib. proprias hal lucinationes castigandi, neque mihi tam multos errores notandi necessitas foret adiuncta. Quoniam uero in hoc de cisso, et cistho errato quod erat tam Theod. gaze, quam etiam Pli.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 63","label":"63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/63"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 65","label":"65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/65"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}