{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 66","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 66","ref":"66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/66.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":407,"text":"Quid inquam uerbum est, bis poenitum a Pli. insinuat, nisi ita esse adarcen ex arum dinum genere, sicuti: obliquam arundinem a quibusdam uocatam elegiam. Si etiam uerbum palustris paterno canu capiatur, aspera nimis, atque auribus absona fiet pliniana elocutio. Quod si praeterea uerbum arundinis ut necessarium fore uidetur supplendum sit praecissa quodammodo, atque defecta oratio uide bitur. cur uero ea salsilago nasci in Italia a Pli. dicatur, cum in Galatia non autem in Italia gigni illam Dio. scribat, ut mirum uideri possit te qui uelis Pl. dam eadem loqui salsilagine, de quam Dio. uerbum illam Italia, non castigasse, ac loco eius Galatia non posuisse, cur etiam haec medicina sub ipsa coma tantum utilis dentibus a Pli. iudicetur, quam Di. Gal. ac Pau. in omni parte calamorum qui bus haeret, quamuis ad alios usus, quam dentium, probauerunt. Nam et Pli. ipse li. 32. ubi adarcen, quod sit non aliter, quam praedicti autores exponit, nasci illam circa arundines tenues, nulla facca de loco sub coma mentione, simpliciter qu tulit, neque in paludibus, sed ubi spuma aquae dulcis, ac marinae se miscent. quod maximum est argumentum. Hic quidem li.s.32. de adarce salsilagine fuis se locutum. li. uero. xvi.de altera quam esse arundis speciem falsa sibi opinio est per suaserit, de qua etiam intellexit li.ii.ubi ita scripsit. Sinapis naturam habere traditur adarca inter siluas tacta cortice pleniore, sub ipsa coma nascens, ita.n.ego hunc locum puto legendum paucioribus syllabis quam in tua castigatione mutatis. Nam et id uerbum pleniore si ita iaceat, eandem sententiam exprimit, quam supera li.xvi.posuerat efficatiorem. s. esse dentibus adarcen sub ipsa coma. Vel possumus ex uno uerbo duo facere, atque ita legere. Cortice plane ori sub ipsa coma nascens. Quasi eam nasci ad utilitatem oris, cuius dentes sunt non minima pars, uelit insinuare, quod pariter his quae lib.xvi.de eiusdem medicinae ad dentes usu testatus fuerat mire conueniet. Illud quoque pro nostra facit sententia, quod Pli. nusquam adarcen esse salsilaginem, nisi li.xxxii. monstrauit, ubi eam ca lamachnem nominauit, quamuis uitio codicis id uerbum corruptum sit in ca lamochnum, quo etiam in loco eosdem illi subscribit effectus, quos medici ueteres salsilagini tribuunt, alios ab illis quos lib.xvi. in adarce retulerat. Neque uero hoc postremo li. quicquam meminit se in praecedentibus de ea dem adarce scripsisse, sicuti li.xx. cum de ipsa uerba faceret eandem se inter siluas tetigisse, testandum existimauit. Haec.n.omia manifessi sime probant Pli.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 65","label":"65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/65"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 67","label":"67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/67"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}