{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 68","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 68","ref":"68","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/68","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/68.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":368,"text":"in quam licet omnia de quibus eo disserit loco, iccirco uicinas haerbas scribat interimere, cam illa generali, quod pabulum tollunt, uariis tamen hoc illa modis fa cere doceat. Nam orobanchen quidem quia eruum amplexatur, et comprimit, linodorum uero quia foenugraeci radici adnascitur lolium autem, atque auenam quia cum tritico, atque hordeo proueniunt, ceu aparinen (quam nescio an recte Theo. lappam interpretatur) cum lente. Nullam uero ex illis tribus ha bere se uinciendi, ac circumligandi naturam, quicunque eas nouerit, minime du bitauerit, nisi quod de aparine forte possit concedi quam Gal. li.i.de alimen tis ita se lentibus circumplicantem neque aliter angentem, ac strangulantem quam orabanchen eruum describit. De Aegilope. Cur aegilopen potius, quam auenam eodem in loco dixerit pli. eam rationum affers, quod cum graeci duo auenae genera facerent bromum .s.et aegilopen, hoc uero discrimen nemo reddidisset in Italia, ob id plinius lib. xviii. cum auenam inter uitii frumenta collocasset, paulo post de festu ea quae uocatur aegilops ediserit, non quod nesciret auenae id esse quoddam genus, ut nonnullos cauillari inquis, me.s.innuens, quem licet aperte non nomines, his tamen qui meum libellum legerint facile das agnoscendum, sed quod alterum quoque fastigium celebrari nouisset bromos nomine, haec tu pro pli. Ego uero ut cauilli crimen cuius me notasti, deprecer apam te cui magis uelim meos mores probari, quam doctrinam nusquam plinium per calumniam repraendi, quod nescierit aegilopen esse quoddam auenae genus, sed ob id tantum incessui, quod eodem capite mode graeca, modo latina uoce in eodem auenae genere uti uoluerit. Nam quod scribit pli nius lib.xviii. auenam esse frumenti uitium, et hordeum in eam de generare hoc idem Theophrastus libro.vi.de plantis, et Galenus lib. ii.de alimentis, de aegilope etiam testantur. Quod uero etiam paulo post plinius ait ab Aegilope hordeum necari idipsum Theophrastus libro.v.de causis plantarum, licet alio modo, quam plinius aegilopi tribuit. Alterum quoque fastigium plinius, si non eodem capite, saltem lib. aliquando bromum, aliquando auenam nominauit, ut in explica bilis ratio uideatur, cur plinius in eisdem generibus nunc graecam, nunc latinam proferat uocem. bromum ex Oriente aduectam libri.xviii.c. x. Pli. refert, sed eandem Bromum eiusdem li.c.xii. antea auenam fuerat interpretatus ibi ea scribit.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 67","label":"67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/67"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 69","label":"69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/69"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}