{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 73","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/73.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"At ut ad utrumque respondeam, et de Cichorii radice quod esui sit, et de flore quod caeruleus sit, sensu, atque experientia probatur, quae de heliotropio non audes affirmare, quando etiam in dubium reuocas, qualis heliotropii flos a Diosco. describatur, caeruleus an candidus. Ego autem illud certe scio multos quos uidi, et quidem antiquos Dioscoridis codices λευκὸν, non autem σλαυκὸν scriptum habere, et nisi mea me fallit opinio, puto te eandem scripturam in tua translatione sequuturum. De Lasine. Quosdam ais uerbum lasinem corruptum esse nescientes Pli. culpare, quasi hanc haerbam lib.xxiiii.inutiliter repetierit laginem uocando, non lasinem. Tu uero pro lasine lasionem censes legendum ex Theo phrasto tam li. Pli.xxi.quam etiam. xxii. atque ideo aliam statuis a lagine, de qua idem Pli. agit lib.xxiiii. Demum ut meae modestiae consulam. mihi putas recantandum, quoniam non sit tanta inter laginem, atque Iasionem affinitas, quantam tibi uisus sum existimare, quasi uero ego in nostro libr. tenuem tantum uocis sonum secutus, ac non multo magis naturae proprietates, eandem esse cum lasine laginem apud Pli. iudicauerim. Quoniam quae de lasine lib.xxii.scripserat Pli. eadem ferè in lagine lib.xxiiii. repetiit, ut quod phtisicos iuuet, quod lactis ubertatem fa ciat, quod infantibus illita capillum alat, quod in cibis placeat, quod uentrem stimulet. Sed uide quantum mihi contulerit, cum te homine doctissi mo, de huiusmodi rebus disputatio. Ea.n.quam tu adduxisti, autoritas Theophrasti longe me fecit ad ea, quae pridem scripseram confirmanda, audentiorem nedum mouerit ad recatandum, nisi recantare pro eandem repetere cantilenam, accipiatur. Suspicari me in meo lib. scrip si quod utrobique et lib.s.xxii. et lib.xxiiii. pro lasine, uel lagine, et elxine, et cusine legi deberet. Adeo non nesciui, quod tu mihi obiicis, uerbum lasinem esse corruptum, ut etiam quo pacto castigandum esset, admonuerim, cuius castigationis illa ratio fuit, quoniam Pli. eodem li.s.xxiiii. non mode laginem, sed etiam echitem, et tenue scamonium eandem haerbam a quibusdam uocari testaretur. Ego uero non agnoscerem plan tam quae proprie tenue scamonium dici posset, praeter illam quam Dios.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 72","label":"72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/72"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 74","label":"74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/74"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}