{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 76","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 76","ref":"76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/76.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":407,"text":"nume rans, cum tamen, ut idem Gal. inquit, aliud sit lemnie terrae genus quo fabri lignarii pro rubrica utuntur, quod uerius miltos nominatur, peri cturae potius, quam medicinae accommodatum. Ego igitur non adeo de nomine, quam de re ipsa a Pli. dissensi. Nam et si et cinnabaris, et minium, et pleraque forte alia aequae medicis, ac pictoribus seruiant, utrumque tamen usum lemnio sigillo contingere, neque traditur a Diosc. diligentissimo alioquin in huiusmodi rebus explorandis autore a. Gal. autem rubriDe Cinnabari. cam a terra lemnia plane distinguente negatur. De Cinnabari non putas eam opinionem quam secutus est Plin. a Diosco. improbari. Quoniam idem Diosco simpliciter scripserit putauerunt quidam sanguinem draconis esse cinnabarim, non damnans, sed referens aliorum de cinnabari existimationem, sed qui defendi possit huiusmodi de sanguine draconis opinionem non iudicari a Dioscor. falsam qui de cinnabari non li.ii.inter medicinas ex animalium sanguine sumptas sed potius.v.inter matalla tractauit. De cinnabari quoque metallo in hi beria, et colchis nascente, ut te non, latet agit. The. et si contra te, cognomi ne tantum, barbarum autorem ligua, et natione barbarum litze allegare. Aueconis peri ter in suo colliget non aliter de cinnabari, quam de metallo scripsit. Gal. etiam medicus nobilissimus sui de simplicibus medicaminibus li. uolu. xi. Cinnabarim, metalliis annumerauit. In altero autem de eisdem me dicaminibus ad paternianum tractatu eorum aperte sententiam improbat, quam plinius comprobauit, ita scribens. Cinnabaris non est sanguis draconis ut quidam putant. Siue autem haec sint uerba Gal. pergamo a siae ciuitate oriundi, siue alterius eodem nomine insignis medici. satis constat tantorum uirorum iudicio, ea quae de cinnabari didit. Pli. esse fabulosa, non tamen ob id ut nobis obiecisti plinium irri simus. Absit.n.a nobis tanta temeritas, ut hunc celebris nominis auto rem tam de humanero genere benemeritum ludibrio habeamus. Sed ne que tanti fecimus, ut nefas putauerimus, ipsi aliquando non credere, ut quod quidam legulet qui solis nituntur autoribus, a nobis exegerunt Pli. autorita Lamentatio de morte Hermolae. tem sine ratione, rationem esse censuerimus. Vix haec in mei defensionem responderam, cum luctuosus sane nun cius hominum perculit aures, insignem illam, ac singularem doctrinam, Illud immortalitate dignum ingenium, illam diuinam potius, quam humanam Her molai uirtutem nobis immatura morte praereptam. O uana hominum stu dia, O labores irritos, O inanes lucubrationes, quae saepe in medio cur su interrumpuntur. Multa ille dum uixit omnimodae doctrinae opera, dum nihil aliud diebus ac noctibus meditaretur, nisi quod rem latinam amplifica ret, in lucem ediderat.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 75","label":"75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/75"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 77","label":"77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/77"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}