{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 77","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 77","ref":"77","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/77","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/77.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"Sed multo plura inchoata, atque imperfecta reliquit, quae nisi mors occupasset, propediem erat absoluturus. Quis non decru deli fato, atque impio conqueratur, quod nobis tot quos prior Hermolai uita germinauerat, fructus antequam maturescerent intercepit. Vix ille pli nianas castigationes emiserat, opus non minori ingenio, quam studio campo situm, Cum heu tantis iniuda coeptis, ne quotidie maiora pulularent, sors: l lum studiosis inimica dannauit. Plinium sane Hermolai cura, acdiligentia renatum, omnes litterati confitentur. Expectabant proxima genitura Aristotelem eiusdem luculenta interpretatione reuicturum, sed omnium bonorum autore, atque parente amisso, clarus sua lingua philosophus in pri stinis tenebris demergetur. Quis.n. Barbaro adempto (qui inde nomen uidebatur adeptus, quod tetram illam Barbariem quae iam omnes bo nas artes obscurauit, solus posset abolere) Philosophiam, in lucem, antiquam reuocabit? Quis nostrae aetatis iuuenibus, quos recta studia delectant in strumenta suggeret oportuna? Quis, ut ad ea ueniam quae inter nos inciderant, studiosae potius disputationis, quam aemule contentionis certami na tantas in pli. lites, quas uideor penè quodam mentis furore suscitasse ea, qua hermolaus eloquentia, ac grauitate, componet? An rabubulae quidam, qui doctissimorum uirorum causam aliter defendere nesci entes, caelum, ac terras uociferando concutiunt. Clament isti licet, et tu multibus omnia compleant, his tamen semper nostrae aures obstruentur, quoniam talium uirorum furiosam maledicentiam, neque imitari, si uelim possim, neque si possim uelim. Siquis forte Hermolai doctrina, ac moribus similis harum quae mihi cum illo erant dissenssonum se iudi cem fecerit, uel si aduersus me pro Pli, atque Hermo. Pli. defensore pronum ciet. Ille (ut plato dicere solet) Omnia non inimicus obtineat. FINIS. NICOLAI LEONICENI Vincentini de Plinii, et plurium aliorum medicorum erro ribus, Ad praestantem medicum Franciscum tottum Lucensem Nouum opus.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 76","label":"76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/76"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 78","label":"78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/78"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}