{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Plinii erroribus 97","citation":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 97","ref":"97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/97.md","author":{"name":"Niccolò Leoniceno","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno"},"work":{"title":"De Plinii erroribus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"Qui autem error est apud lati nos, eundem etiam puto apud graecos posse contingere, hac praesertim aetate in qua studia graecarum litterarum defloruerunt. Gellius apud nos litte rator eximius existimauit non inueniri in li. Cice. uerbum nouissimum pro extremis, et tamen falsa fuit existimatio, siquidem in epistola eiusdem Cic. ad octauium quam fuisse, ex ultimis puto, quia proscriptus eam scripsit haec uerba leguntur, Nam ut ordiar ab inicio, et perducam ad extremum, et nouissima conferam primis, quae non posterior, dies etem. Laur. Vallensis ob libr. latinorum penuriam qua sua aetate laborauit, multos sermones putauit esse a latinitate abhorrentes qui nostro aeuo in latinis autoribus postmodum in lucem proditis frequentes reperiuntur. Sed quod opus est cum grammatista graeco, uetere praesertim amico, tam operosa disputatione con tendere, cum possimus ambo facile redire in gratiam, atque in unam reuocari concordiam, Arist. bonum philosophum, et non malum gramma ticum facientes. Ita prima uerba eius loco de quo disputamus legentes λυττῶσιν ἀπαντα τὰ λήμθεντα πρὶν ἄνος, ut subaudiatur λυττη, uel πρὶν ἀνον subaudiendo λυττὰν, neque.n. negabit aduerbium πρὶν tam cum indicatiuo, quam etiam cum infinitiuo iungi, nisi suae uelit artis negare regulas, sic et in secunda clausula ἀναιρεῖ τὸ νόσημα τοῦτο τὰς τὸ κύνας καὶ ὅτὶ ἂν λυχθῇ ὑπὸ λυττῶσης πρὶν τὸν ἄνον subaudiendo ἀναιρῆ. Ego tamen magis probauerim in prima clausula casum accu satiuum, et subauditionem uerbi infinitiui tum quia constructio magis usitata, tum quia maior est inter v, et ulitteras graecas similitudo, et ideo ab una ad alteram lapsus facilior. Sed omissis grammatistarum, siue graecorum crassis admodum subtilitatibus, iam ad medicum Pli. patronum reuertamur, de quo non satis queo admirari, quod medicus atque philosophus non modo meo, sed aliorum quoque iudicio doctus se etiam passus fuerit trahi in haeresim grammatistarum, Pli. esse omnis erroris exper tem, in his etiam quae partim ad philosophorum, partim etiam ad medi corum attinent disciplinas. Nam inter caetera in quibus in sua scribit praefatione Hermolaum Pli, immerito accusare, hunc quoque uidetur Hermo. errorem annotare, de solis, lunae, ac terrae magnitudine. Sed cur in his ab Hermo. dissentiat, qui mecum contra Pli. sentit, non in telligo, quando quidem Pli. patronus, neque in hac parte sicuti neque in pluribus aliis suam pro Pli. sententiam aduersus me, atque Herm.","prev":{"citation":"De Plinii erroribus 96","label":"96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/96"},"next":{"citation":"De Plinii erroribus 98","label":"98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/98"},"credit":{"text":"Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus","quality":"ocr"}}