{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscola 2.1","citation":"Nicetus Trevirensis, Opuscola 2.1","ref":"2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola/2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola/2.1.md","author":{"name":"Nicetus Trevirensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicetus-trevirensis"},"work":{"title":"Opuscola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Equidem sunt homines qui ista reprehendunt, sed a fide catholica et religione alieni sunt. Sed non est mirum. Quomodo enim impiis et profanis religiosa placere possunt? Quibus si placerent, nostri esseni, quod sumus utiqne Christiani. Si vero nostri sunt quos vigiliarum sanctarum salutifer actus offendit, ut nihil de his deterius suspicet, aut pgri sunt, aut somniculosi, aut senes sunt, adt infirmi. Si pigri sunt, erubescant; quia illis insonant Proverbia Salomonis: Vade ad formicam, o piger; et æmulare vias ejus (Prov. VI, 6). Si somniculosi sunt, expergiscantur, Scriptura proclamante: piger. quousque dormis? Quando autem de somno surgis? Modicum quidem dormis, modicum sedes, modicum autem dormitas, pusillum autem manibus amplecteris pectus. Deinde, superveniet tibi tanquam viator paupertas, inopia autem sicut bonus cursor (Ibid., 9-11). Si autem senes sunt, quis eos compellit ut vigilent? quanquam et non compulsi vigilare debent pro ipsa ætate sua, et Dominum Deum instantius orare. Vigilare itaque debent sedentes, si stare non prævalent. Si vero infirmi sunt membris, quod ipsi facere non possunt, non reprebendant: imo secundum prophetam rigent lacrymis stratum suum, et dicant: Sic memor fui tui super stratum meum (Psal. LXIX, 7). Commendeut etiam vigilantibus, ut eos suis precibus adjuvent, quod adjuti a Domino super lectum doloris sui canere quandoque mereantur, dicentes: In matutinis meditabor in te, Domine, quia factus es adjutor meus (Ibid.). Alioquin stultum, et satis extraneum est A a rcligione, ut quia ipsi currerc non valemus, bene currentibus derogemus; quia etsi non possumus, debcmus non invidere, sed congratulari potentibus. Sicut enim qui consentit malitiæ, particeps est pœnæ, sic participatio gloriae speranda est de consensione bonitatis. Alios enim coronat affectus b, alios voluntas pia lælificat.","prev":{"citation":"Opuscola 1","label":"Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola/1"},"next":{"citation":"Opuscola 2.2","label":"Chapter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola/2.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola/2.2"},"credit":{"text":"Nicetus Trevirensis, Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1159/tmp1159/tmp1159.tmp1159.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}