{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscola 4.1","citation":"Nicetus Trevirensis, Opuscola 4.1","ref":"4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola/4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola/4.1.md","author":{"name":"Nicetus Trevirensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicetus-trevirensis"},"work":{"title":"Opuscola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Hæc sufficiant de auctoritate et antiquitate sanctarum vigiliarum. Superest ut secundum promissum de earum utilitate aliqua proferamus; quanquam sentiri magis potest per exercitium ipsa utilitas, quam loquentis sermone narrari. d Gustando enim videtur, quia suavis est Dominus (Psal., xxxiv, 9). Qui ergo gustavit, intelligit et sentit, quantum predoris vigilando deponitur, quantus mentis stupor excutitur, quanta lux animam vigilantis et orantis illustrat, quae gratia, quae sancta visitatio membra miversa vigilantis laetificat. Vigilando timor omnis excluditur, fiducia nascitur, caro maceratur, vitia tabescunt, castitas roboratur, cedit stultitia, accedit prudentia, mens acuitur, error obtunditur,.criminum caput diabolus gladio spiritus vulneratur. Quid hac utilitate magis necessarium, quid istis lucris sanctis commodias, quid hac dclectatione suavius, quid ista felicitate beatius? Teste cliam propheta, qui in prin. cipio Psalmorum suorum beatum virum describens, summam beatitudinis ejus iii hoc versiculo colloca vit, dicens: Si in Domini lege meditetur die ac nocte (Psal. 1, 2). Bona est quidem diurna mediatio, bona oratio, sed multo gratior et efficacior est nocturna meditatio; quia per diem necessitates variae obstrepunt, occupationes destruunt mentem, sensum multiplex cura dispergit: nox autem secreta est, nox quieta est et opportuna orantibus, aptiSsima vigilantibus, dum carnalibus occupationibus expeditum, collecto sensu totum hominem divinis conspectibus, sistit e. Itaque Deo placitas cognoscite esse vigilias ad celebrandam benedictionem.","prev":{"citation":"Opuscola 4","label":"Caputiii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola/4"},"next":{"citation":"Opuscola 4.2","label":"Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola/4.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicetus-trevirensis/opuscola/4.2"},"credit":{"text":"Nicetus Trevirensis, Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1159/tmp1159/tmp1159.tmp1159.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}