{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epica 2.225-269","citation":"Nicodemus Frischlinus, Epica 2.225-269","ref":"2.225","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/2.225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/2.225","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/2.225.md","author":{"name":"Nicodemus Frischlinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus"},"work":{"title":"Epica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica","urn":null},"verse":true,"words":289,"text":"Praeterea in laterum muri compagine firma\nHinc atque hinc Lunae tenebrae, Solisque latebrae\nSunt scriptae, paries quotquot comprendere circum\nAngustus potuit. nam si comprendere centum\nAnnorum Eclipses spatium potuisset inane:\nOmnes appictae digito sollerte fuissent.\nEt quae sunt inibi sex ultra lustra notatae,\nHae tibi principium et medium, finemque moramque\nCuiusque ostendunt, et certo limite signant.\nQuae superant aliae, has geminae cepere tabellae:\nQuarum post multos usus cum venerit annos,\nHaec adyti poterunt depicta ad limina figi.\nUsque adeo nihil est, quod quisquam carpere possit:\nNeglectumve queri, aut unco suspendere naso.\nPLANETARUM MOTUS hebdomadarius.\nHaec supra, clari tectum profulget Olympi\nCaeruleum, et stellis radiant nova culmina caeli.\nHinc atque hinc geminae panduntur in aethere valvae:\nE quarum laeva, sinuato tramite ad Austrum\nQualibet una die curvis erratica bigis\nProvehitur stella, et nitida se ostentat in aura.\nCumque dies Solis supremo lumine montes\nContigerit: tum primum alto se limite tollunt\nSolis equi, elatis efflantes naribus ignem.\nIn curru Phoebus, claris lucente smaragdis\nConfidet, et levibus per caelum fertur habenis:\nDextra manus sceptro, caput est diademate fultum\nLaevaque fert almi radiantem lampada Solis.\nAureus ipse axis, temo aureus, aurea summae\nCurvatura rotae radiorum argenteus ordo.\nInde ubi clara dies Lunae mortalibus almum\nExtulit os terris: tum fulgida Cynthia curru\nInvehitur biiugo, pharetram celeresque sagittas\nVenatrix, arcumque gerens, sinuataque Lunae\nCornua habens laeva. Cervae subiere iugales\nTemonem, et socia ducunt cervice Dianam.\nTertia, sed clara cum lustrat lampade terram\nOrta dies: foribus prodit Mars asper atroci\nInvectus curru, manibus molitur habenas,\nQuae consanguineo ductat Bellona flagello.\nIpse ensem, clipeumque, et rubrae cornua cristae,\nLoricamque humeris gerit, et furit asper in armis.\nUt cum Turca ferox gelidi prope litora Ponti\nBella movens, immittit equos atque agmina curru\nProterit, et raptas fugientibus ingerit hastas.","prev":{"citation":"Epica 2.182-224","label":"LIBER UNUS DE ASTRONOMICO HOROLOGIO ARGENTORATENSI., lines 2.182-2.224","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/2.182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/2.182"},"next":{"citation":"Epica 2.270-313","label":"LIBER UNUS DE ASTRONOMICO HOROLOGIO ARGENTORATENSI., lines 2.270-2.313","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/2.270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/2.270"},"credit":{"text":"Nicodemus Frischlinus, Epica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frisch_1.xml","quality":"ocr"}}