{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epica 2.401-445","citation":"Nicodemus Frischlinus, Epica 2.401-445","ref":"2.401","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/2.401","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/2.401","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/2.401.md","author":{"name":"Nicodemus Frischlinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus"},"work":{"title":"Epica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica","urn":null},"verse":true,"words":285,"text":"Ornari res ipsa negat, contenta doceri.\nEt si qua externa referantur nomina lingua,\nHoc operis, non vatis erit. non omnia flecti\nPossunt, et propria melius sub voce notantur,\nCeu veterum quidam cecinit cultissimus augur,\nSed tamen unde mei capiam primordia versus?\nUnde hic incipiam, tanta est ubi copia rerum?\nExterior limbus (quid enim vetat inde moveri?)\nQuattuor et viginti apte discriminat horas,\nTemporibusque dies et noctes terminat aequis.\nInterior variis depicta est area gyris,\nOrba omni motu pars horum circinat arcus,\nPars flexu incedit transverso, et dissecat orbes.\nIn medio punctum est (nostri de vertice nomen\nIlli indunt, Arabum dixit vox barbara Zenith.)\nQuod capiti insistens quavis regione locorum\nEt quaque urbe suum, populis haud omnibus unum est.\nHoc aliqui cingunt arcus, instarque coronae\nCircumeunt, Arabes quos Almicantara dicunt,\nAtque hi surgentes vasto de gurgite flammas\nMonstrant, quotque gradus quaevis peragrarit. Eorum\nMaximus, obliquo qui ducit fila meatu,\nArcus Finitor, terramque et sidera mutat,\nOstenditque aliud tibi caelum, aliudque relinquit.\nIpsum aliqui punctum dirimunt, mediumque pererrant\nTransversum ductum sublimi a vertice gyri.\nAZimuth hos Arabum vox barbara nomine dicit.\nSunt tres praeterea diverso tramite picti,\nDistantes spatiis inter se aequalibus orbes,\nAlter ad octipedis deflectens bracchia Cancri,\nAestivumque trahens medio sibi nomen ab aestu,\nIn quo producit Titan lucemque moramque\nFervidus, et longus metitur tardior horas:\nAlter Hyperborei vergens ad sidera Capri,\nUltima designat redeuntis lumina Phoebi,\nAttingitque oram parvo discrimine limbi:\nTertius in media fabricae regione locatus\nComponit spatio aequali noctemque diemque,\nSigniferumque pari distinguit limite circum,\nLanigeri signo et lato curamine Librae.\nSunt orbes etiam bissenum hac parte domorum,\nOmnia qui ostendunt totius limina caeli\nInferius picti, facies qua lata patescit\nAstrolabi. his reliqui iuncti stant ordine gyri,\nQuotquot inaequales monstrant mortalibus horas.","prev":{"citation":"Epica 2.359-400","label":"LIBER UNUS DE ASTRONOMICO HOROLOGIO ARGENTORATENSI., lines 2.359-2.400","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/2.359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/2.359"},"next":{"citation":"Epica 2.446-494","label":"LIBER UNUS DE ASTRONOMICO HOROLOGIO ARGENTORATENSI., lines 2.446-2.494","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/2.446","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/2.446"},"credit":{"text":"Nicodemus Frischlinus, Epica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frisch_1.xml","quality":"ocr"}}