{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epica 3.2.255-301","citation":"Nicodemus Frischlinus, Epica 3.2.255-301","ref":"3.2.255","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/3.2.255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/3.2.255","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/3.2.255.md","author":{"name":"Nicodemus Frischlinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus"},"work":{"title":"Epica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica","urn":null},"verse":true,"words":293,"text":"Quae regni bona? Marchiadum comitantibus armis\nSuevica se quantis attollet gloria rebus?\nSi modo quod spero, pactum fortuna sequatur?\nQuodque precor, facili clemens DEUS annuat aure.\nNunc igitur thalami sacrum geniale paranti\nAdsumus, obsequium facturi deinde volentes,\nExpositique animis. alii sua munere servent:\nCura mihi Ducibus gratas depromere voces,\nHospitioque levare viros. si cetera desunt:\nSit tibi pro facto satis officiosa voluntas.\nHaec ait: haec eadem ingeminant cum plausibus omnes\nConcilii proceres: animi maturus et aevi\nCrusius, eloquio quo vix praeclarior alter:\nEt Chilianus amans verae pietatis, et aequi:\nQuem Themis et Pitho divinis laudibus ornant:\nNec non Sechelius, rerum vir maximus usu,\nArtibus instructus, linguisque et voce diserta:\nEt qui Lyncaeo penetrare in viscera terrae\nAddidicit visu, latitantiaque aera Georgus\nRimari novit, legum Gadanerus amator:\nQuem decorat virtutis honor mentisque benignae\nTemperies, doctique sales, et grata senectus.\nDant manibus plausus, animi argumenta benigni.\nPlaudit et Assuerus sollers, legumque disertus\nSacrarum interpres: plaudit doctissimus arte\nIuridica et multis animi virtutibus acer\nSengius: et magno Davides patre creatus\nSchegkius, Ascraeo quondam nutritus in antro:\nIuraque casta fori, et legum commercia doctus.\nNec cuiquam eloquio Fridericus in orbe secundus\nSchyzius, et vita laudata et moribus aptis.\nPlaudit et Hillerus iurisconsultus et aequi:\nIustitiae cultor, rigidi servator honesti.\nNec minus Enslinus, sacri pars prima senatus\nIuris honor, legum custodia, plebis asylum,\nLaetatur. Casparque animi plenissimus aequi\nWildus ovat: patriae defensor strenuus orae.\nOmnes acclamant, sonitumque per atria tollunt.\nNec mora, partiti officio iam quisque laborem:\nAut festis praeire choris: aut obvia ferre\nAccitis ducibus laeto vestigia passu\nAut largas inferre dapes: aut fundere vina:\nAut oratores sacra ad genialia missos\nExcipere, hospitiumque viris sub moenibus urbis\nAddere: quae Chiliane tibi data cura, tuoque\nDuctori Heclino. capiunt pro tempore munus\nQuisque sibi: imperioque adsunt ac iussa facessunt.","prev":{"citation":"Epica 3.2.202-254","label":"LIBRI SEPTEM DE PRIMIS NUPTIIS ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS, AC DOMINI, DOMINI, LIB. I. NUPTIARUM DE PRIMIS NUPTIIS ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS, LUDOVICI DUCIS, lines 3.2.202-3.2.254","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/3.2.202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/3.2.202"},"next":{"citation":"Epica 3.2.302-345","label":"LIBRI SEPTEM DE PRIMIS NUPTIIS ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS, AC DOMINI, DOMINI, LIB. I. NUPTIARUM DE PRIMIS NUPTIIS ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS, LUDOVICI DUCIS, lines 3.2.302-3.2.345","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/3.2.302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/3.2.302"},"credit":{"text":"Nicodemus Frischlinus, Epica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frisch_1.xml","quality":"ocr"}}