{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epica 4.718-767","citation":"Nicodemus Frischlinus, Epica 4.718-767","ref":"4.718","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/4.718","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/4.718","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/4.718.md","author":{"name":"Nicodemus Frischlinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus"},"work":{"title":"Epica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica","urn":null},"verse":true,"words":311,"text":"Salve virgo, decus patriae, cultissima Nympha:\nTot votis frustra magnorum optata procorum,\nUni LUDICO coniunx data: totque sacratis\nTeccigenum precibus, multumque diuque petita.\nO quam te memorem virgo? namque haud tibi vultus\nMortalis: nec vox hominem sonat. O Dea certe,\nAut, quod Cecropio praenomine diceris esse,\nDonum illustre DEI: quae te tam laeta tulerunt\nSaecula? qui tanti genuere parentes?\nSalve iterum atque iterum, limes mihi carminis huius,\nMateriesque meis toties celebranda Camenis.\nSis felix nostrumque leves pietate laborem.\nHuic comitem curru, Rheni Septemvir ad undas\nImperii Dapifer, legatum adiunxerat: ipse\nGrandaevus senio, propiorque abeuntibus annis.\nQuin et Dorothee, Danorum sanguine regum\nOrta, Palatino quandam coniuncta marito\nUxor: qui Rheni Elector tractavit habenas:\nHuc oratores ad pacta iugalia misit.\nEgregii Regina animi, fideique probatae,\nEt Christi metuens: et supplicis anchora turbae:\nEt portus inopum: viduaeque exemplar honestae,\nIpsa etiam Boiis legatum misit ab oris\nMarchiadae mater, praecelsa Iacoba, Philippi:\nEdita Badano de sanguine: nupta Wilhelmo\nBoiorum domino: genitrix Mechtildos amatae.\nUnde nepos superest Badano in rure Philippus,\nBadano natus Philiberto patre: bonorum\nSpes magna indigenm: superent modo lumina vitae.\nHos super advenit, Ludovici ex urbe Philippi\nMissus: ubi rapido Neopyrgi moenibus Ister\nAffluit, et pingues intersecat agmine ripas.\nMaior hic est princeps, quam prae se vultus et aetas\nExternique ferant gestus. Prudentia rerum\nAnte annos non rara venit: primaeque iuventae\nNascuntur cani, pietas, doctrina, fidesque.\nVix illo quisquam, (reliquorum pace fateri,\nQuod novi, liceat) studiis hoc tempore doctis\nOtia plura dedit: vix illo doctior ullus\nAequales inter, seu ius dare civibus aequum,\nSeu Latios proferre sonos, seu promere regum\nFacta ducumque velit, cultasve exponere voces.\nProximus incedit Simeringae Carolus arcis.\nZolleriaeque Comes, Zagarollae e stirpe celebris:\nNec minus ingenua mentem cultissimus arte,\nEt leges et iura for civilia doctus,\nArmorumque potens: quae pubescentibus annis\nSaepius exercuit: dum curae animique viriles,\nEt melior sanguis vires daret: aemula necdum\nTemporibus geminis alberet cana senectus.","prev":{"citation":"Epica 4.666-717","label":"L I B E R S E C U N D U S ., lines 4.666-4.717","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/4.666","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/4.666"},"next":{"citation":"Epica 4.768-815","label":"L I B E R S E C U N D U S ., lines 4.768-4.815","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/4.768","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/4.768"},"credit":{"text":"Nicodemus Frischlinus, Epica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frisch_1.xml","quality":"ocr"}}