{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epica front.1.3","citation":"Nicodemus Frischlinus, Epica front.1.3","ref":"front.1.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/front.1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/front.1.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/front.1.3.md","author":{"name":"Nicodemus Frischlinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus"},"work":{"title":"Epica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"At fabulas, inquiunt, meras tradunt: fabulis autem quid inanius? Nec autem hi intelligendo faciunt ut nihil intelligant, dum ex suis ingeniis beaceis, ceterorum ingenia metiuntur, quaeque ipsis obscura sunt, etiam reliquos non videre putant. Quamquam haec suspicio merito a nostris poetis abesse debebat, qui fabulis istis magna ex parte suis auctoribus relictis, non nisi vera et utilia sacraque tractant. Quin potius ita statuamus ut quemadmodum in vite, luxuriantibus foliis et palmitibus fructus occultantur: ita etiam in poematibus, luxuriantibus figuris et fabulis multa cognitu utilia occultari. Sed quid haec apud Principem et Principem eum? qui veterum sapientum monumenta, et inter haec cum primis poetarum, adeo diurna nocturnaque manu terit, ut hac in parte priscis illis Ptolomaeis, Augustis, Scipionibus aliisque comparari possit: cuius rei omnibus iudicio esse possunt disertissimae orationes illae ab eius ? praeterito semestri in publicum emissae, in quibus et ipsum Davidem inter poetas numerat et orationes illustrium poetarum sententiis non secus atque gemmis exornat. Nunc itaque quod solum reliquum videtur, submisse et qua par observantia ? AUGUSTE illustrissime Domine clementissime oro, obsecro, obtestor ut solita humanitate levidense hoc quidem et exiguum si offerentem: Si auctorem vero et materiam respicias non adeo contenendum munus accipere digneris. Deus Optimus Maximus ? propitio suo numine in Nestoreos annos ad ? paterni generis dignitatem et totius rei publicae Christianae emolumentum clementer regat, tueatur et conservet. Scripsi Argentorati 14. Calend. Septemb. Anno Christi 1598 ? subiectissimus M. Georg. Pfluegerus Ulmanus.","prev":{"citation":"Epica front.1.2.18-22","label":"front.1.2.18 to front.1.2.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/front.1.2.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/front.1.2.18"},"next":{"citation":"Epica front.2.1","label":"EPIGRAMMA IN POEMATA NICODEMI FRISCHLINI POST eius obitum edita.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/front.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicodemus-frischlinus/epica/front.2.1"},"credit":{"text":"Nicodemus Frischlinus, Epica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frisch_1.xml","quality":"ocr"}}