{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"POESIS DRAMATICA, Pars II 2.1.5.2","citation":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 2.1.5.2","ref":"2.1.5.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/2.1.5.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/2.1.5.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/2.1.5.2.md","author":{"name":"Nicolai Avancini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini"},"work":{"title":"POESIS DRAMATICA, Pars II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii","urn":null},"verse":true,"words":416,"text":"Maxim. Quae cura mentem, Caesar afflictam tenet?\nMaxen. Quando procella volvitur pectus, nequit\nSerenus esse frontis Augustae tenor.\nMaxim. Suspensa labris verba, non constans color,\nPartesque in omnes oculus ambiguus, pedes\nArtusque trepidi, grande quod tegitur malum\nPalam eloquuntur. Maxen. Nulla sine curis dies,\nNox nulla transit Regibus.\nMaxim. Solito patet\nEx ore gravior. Maxen. Nempe, cam gravius malum\nPremit, latere nescit affectus color\nOris, oculusque mentis invitae notas\nManifestat. Maxim. Ede Caesar afflicti malum\nCordis. Professus robur amittit dolor.\nMaxen. Da fidus aures. Regii arcanum tibi\nScenam recludo pectoris: nulli alteri\nVelim hanc patere. Vulgus in rimas abit,\nProditque quicquid fidis, arcani impotens;\nMendaciisque fama depravat rei\nMomenta magnae. Maxim. Marmori fides tuae\nSecreta mentis. Maxen. Accipe. In medio stetit\nNox furva Olympo, nescio an Morphei iocos\nAn vera vidi. pontus hinc vastus mihi\nNatare visus sanguine; hinc grandi impetu\nIgnotus ire populus, et Genio duce\nPer secta ponti spatia, per stantes aquas\nSiccis meare gressibus: tum se furens\nAgere per undas miles, et passu incito\nFugam prioris insequi. Stetit mare\nUtrinque pendens, donec in apertum cohors\nSubiit hiatum: tum procelloso impetu\nUnda revolutis fluctibus et arma et viros\nSepelivit una. Maxim. Vera si menti Deus\nNarrat, triumpha Caesar! Haec tuae spei\nPraeludit umbra. Nempe te sequitur fero\nMavorte Constantinus, at tandem suo\nTabo innatabit. Maxen. Loquere quae prosunt magis,\nQuam quae placent. Hoc regia laborat malo;\nUtilia pauci, placita permulti ingerunt.\nVix fugit ora miles oppressus freto,\nTerrifica species hominis ante oculos stetit,\nEffata saevum: Sceptra pallentum tremunt,\nDelubra nutant Numinum, antiquis cadit\nIuppiter ab aris, Roma Christiadum DEO\nProcidua lunat poplitem, fumant novis\nAltaria sacris, vertici extremum tue\nFatum minatur, Tiberis agglomerat suas\nInsanus undas. Surge. quid lentus stupes?\nMaxim. Hoc est verende Caesar: ultorem sui,\nTe decoris astra postulant, ritus novos\nExosa vulgi, vindicem sui legit\nTe caelum honoris. Quod placet Superis, manu\nRegum elaborant. Maxen. Tum scyphum admovit labris\nSanguine natantem et pectori appressit facem\nSic fata: Saeve, hunc sanguinis scyphum bibe:\nHoc igne ferve. Maxim. Caesar in tuos habes\nAusus faventem Numinum assensum, Scyphus,\nQuem bibere ratus es, Flaviae est gentis cruor,\nQuem chalybe victor hauries. Maxen. Si stet sua\nFidelitate Vivis. Maxim. Hanc sacras tibi\nPopulus ad aras iurat. Maxen. Et constans sua\nStat mente? Maxim. Gentis Romulae hoc primum est decus:\nIurata pacta pendere et vita et nece.\nMaxen. Reprimis timores. Stat tamen belli exitum\nSolita Dymantis arte scrutari. Dii\nSi veritatem denegant, Colchis dabit.\nIn nostra pronos vota, si nequeo polos\nFlectere, profundo e carcere movebo stygem.","prev":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars II 2.1.5.1","label":"PIETAS VICTRIX, SIVE: FLAVIUS CONSTANTINUS MAGNUS, De MAXENTIO TYRANNO VICTOR., ACTUS I., SCENA QUINTA. Maxentius somnium suum exponit maximo urbis Consuli. Statuit","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/2.1.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/2.1.5.1"},"next":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars II 2.1.6.1","label":"PIETAS VICTRIX, SIVE: FLAVIUS CONSTANTINUS MAGNUS, De MAXENTIO TYRANNO VICTOR., ACTUS I., SCENA SEXTA. Maximus consul es somnio Maxentii male eidem, bene Constantino et","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/2.1.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/2.1.6.1"},"credit":{"text":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica2_1.xml","quality":"ocr"}}