{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"POESIS DRAMATICA, Pars II 3.6.9.2","citation":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 3.6.9.2","ref":"3.6.9.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/3.6.9.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/3.6.9.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/3.6.9.2.md","author":{"name":"Nicolai Avancini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini"},"work":{"title":"POESIS DRAMATICA, Pars II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii","urn":null},"verse":true,"words":279,"text":"Mortale nihil mutua vota\nComplet amantum. Timide amatur,\nQuod periturum est. Non bene satiant\nBona, quae a tergo fine premuntur.\nQuisquis vero vivit amore,\nCupit aeternum vivere, quod amat.\nDuo A. Tu Diva potes, quod mortale est,\nImmortali sorte beare.\nFac noster amor superet, quidquid\nMortale sapit. Aet. Volo, quod possum.\nSemper hic animus tenuit Superos,\nNullo Austriacos sine Hymenaeos\nClaudere; donec mundum extrema\nLinea claudat. Vos ego puro\nDestino caelo. Praeterit omne,\nQuod meat infra, quidquid supra est,\nEst aeternum. Pergite; Solis\nLunaeque orbes iure tenete.\nAet. Con. Sic sancta poli decreta iubent.\nFel. Qualis olympum Cynthius astris\nReplet; Con. aut qualis Cynthia terras\nFloribus implet: Sol. et Fel. et Con. talis in omnem\nAustria flores, Austria Stellas\nDividat orbem. Aet. Decede novo\nCynthie Soli: decede novae\nCynthia Lunae. Sol. Lu. Sancta iubetis.\nHoc mihi pridem fuit in votis:\nSol Cedere Soli. Lu. Cedere Lunae,\nSol. Cedere Soli: quem Diva dedit\nAustria mundo. Lu. Cedere Lunae,\nQuam Diva dedit mundo Hesperia.\nAet. Ite o magni lumina mundi\nIungite caelos, iungite sancto\nFoedere terras. Sol Respice Solem\nO Luna tuum. Lu. Respice Lunam\nSol magne tuam. Omn. Mutuus iste\nGaudia mundo dabit aspectus.\nAm. 1. O Luna tuum respice Solem.\nAm. 2. Sol magne tuam respice Lunam.\nOm. Mutus iste\nGaudia mundo dabit aspectus.\nAet. Iam bona praesunt sidera mundo.\nCynthie stellas accende novas;\nCynthia flores vere aeterno\nExpande novos. Om. Mutuus iste\nGaudia mundo dabit aspectus,\nAet. Iam bona praesunt sidera mundo.\nExcidat, alto si quod iniquum\nSidus olympo est. Om. Excidat alte.\nIam bona praesunt sidera caelo.\nAet. Quidquid amantum siderum olympo est,\nPlaudite Soli, plaudite Lunae.\nOm. Plaudite Soli, plaudite Lunae:\nIam bona praesunt sidera munde.","prev":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars II 3.6.9.1","label":"FIDES CONIUGALIS, SIVE ANSBERTA, SUI CONIUGIS BERTULPHI E DURA CAPTIVITATE, ACTUS V., EPILOGUS. Aeternitas ex suo templo decernit duobus Amantibus immortalitatem unum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/3.6.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/3.6.9.1"},"next":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars II 4.0","label":"FIDUCIA IN DEUM, SIVE BETHULIA LIBERATA.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/4.0","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/4.0"},"credit":{"text":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica2_1.xml","quality":"ocr"}}